Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. I. SECT. E DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 103 a Thurzone redemtum, constitit. Irrequietum, nuncius ille, Georgium fecit, inflamma- tumque artis eius desiderio, sive largitionibus addiscendae, sive clam observandae, in eius consilii rationes perpulit, ut nihil dubitarit, lucrosae rei caussa, peregrinationem, conscio tamen patre, suscipere. Venit, longis ante per Italiam, ambagibus superatis, Venetius, at nomine dissimulato, fuitque ei, et tempore opus, et multa indagatione, dum rescisce­ret, ubi liquatoria haec, et clam habita officina esset. Comperto demum, quod unum optabat, in vasta urbe, resciscere, tacite, machinas omnes admonet, uti cognoscendae artis occasionem, sibi conciliaret: verum, non operam modo omnem, sed aurum etiam Hungáriáim, in clandestinos emissarios profusum, nullo fructu alio, prodegit, quam quod a Venetis, penes quos artis utilissimae fuit procuratio, observatus, difficiliorem postea aditum, heic et illic, habuerit. Ergo, relictis Venetus, ad Styrios, hinc ad Tyrolenses, abit, metalla, quae illic scrutantur, liquandi item modum, et instrumenta, lustrat, obser­vat: cum nova eum cupido incessit, repetendarum Venetiarum, dolo, quem comminisci parabat, id adsequuturus, quod [p. 82.] nequiverat largitionibus. Huc ut venit, positu habitu, mystace et barba horridus, fatuum se simulat, neque alibi saepius oberrat, quam ad naves carbonarias. Visus illic ab liquatoribus, carbones coementibus, otiabundo si­milis, ad atras merces, tractandas baiulandasque, aequa mercede, conducitur. Acceptat Georgius conditionem, lubens ac hilaris, utque se commendaret heris, pergit quidem fa­tuitatem simulare, operas interim carbonarias, tanta solertia tractat, ut unus ille, plurium ministeria, exsequeretur. Ergo, hac fatui hominis, uti rebantur, diligentia laetati, atratos ministros alios, uti sumtus facerent compendium, abrogant, Georgium, ad furnos inte­riores admittunt. Gnarus ille, tractandorum moderandorumque, in liquandis metallis, ignium iam ante fuit; simulavit tamen, nunc se id quoque ministerii, addiscere. Successit dolus, induxitque artifices, ut fatuo servo, curam fornacis crederent, ubi manus supre­ma, auro argentoque eliquando, imponebatur. Incuriosum, sed et sanae mentis impotem rati, Georgium, nihil clam, aut famulo submoto, palam illi faciunt omnia: dum noster, ad rem adtentus, compendio observat, fornacis, et instrumentorum modum, carbonum item, ignisque mensuram, et, quidquid in arte fuit reconditum, arcanum[p. 83.]que, pe­nitus addiscit. Annus fere, inter haec ministeria Georgio abierat, cum satis se iam pro­fecisse, ratus, igniariae illi officinae, simulatus hic carbonarius, clam se subducit, atque relictis Venetiis, in Hungáriám redit, artem quam condidicerat, in rem, non tam suam, quam regis et regni, translaturus. Quod et facit omnino, meruitque, ea sua diligentia, ut a Wladislao, metallorum Hungáriáé omnium, praefectus crearetur, quo ille munere, quam sit functus diligenter, et qua cum adcuratione, schedae eius aetatis, acceptorum, item, datorumque tabulae, per Archiva Camerarum metallicarum, latentes, nos docerent, si essent, qui id genus notitiarum, vellent, a situ blattisque, vindicare. Loquuntur ta­men hanc Georgii solertiam, nummi, Wladislai, aurei partim, partim argentei, iique, ad Vallensium fere modum, maiusculi; quos ex eo auro argentove, conflatos fuisse, fama accepimus, quod, fructuosa illa, compendiariaque arte, Georgius, ex aere nostrate, educebat. Id doleas, in paucorum manibus superare nummi genus, ideo, cum primis dignum memoratu, quod Thurzonis nomen referunt adscriptum pone regia insignia. Nos, utraque facie, exsculptum adcurate, Tibi, Lector erudite! spectandum sistimus.’ artem eam con­doctus, creatur a Wladislao, rei metallicae, per Hungári­ám, praefectus: nummi, eius artificio lucrefacti, modus: et facies utraque. Hic in ms. circulus vacuus visitur, unde apparetfaciem illius nummi non esse exsculptam.

Next

/
Thumbnails
Contents