Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
104 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS Laus, diligentiae Georgii, in re metallica: eius posteri, usque in generationem quartam: [p. 84.] En! Thurzonianae diligentiae, iuxta et dignitatis, monimentum, aere illo suo, perennius. Nuper, hanc Thurzonis incomparabilem diligentiam, poéta quidam celebravit; tametsi alieno loco:* A Venetis Thurzo, didicit confusa1 metalla secernendi artem, qua regno commoda multa adtulit.2 * * * * §.XVII. Honorifica isthaec, Georgii mentio fuit, quam habuimus eo diligentius, quo inusitatius erat facinus, patriae caussa, ab eo susceptum, patratumque. Ecquis enim, praecipuae adeo dignitatis, opum autem tantarum, fuerit hodie, id qui vellet, rei publicae consulturus, ea cum molestia occipere, exsequique? Georgius hic II. duos txAnna, Ulrici XIX. Fuggeri, nata, genuit filios, Bernhardum'"j Thurzo, a Graffeneck; et Christophorum I. FtBernhardi quidem brevior fuit propago: quippe qui, filias duas, Barbaram, Iohannis a Fünffkirchen, et Mariam, Hortensi a Tyriachich, uxorem, suscepit. Medius inter utramque filiam, natu Iohannes V. fuit, et huic filia Benigna, Martino a Starenberg, in matrimonium data. At, Christophorus natu minor, laxius propagavit genus, quod iam expromemus. Habuit, nempe [p. 85.] in matrimonio, Thomae Erdődy nJ filiam, Susannam. Ex hac ei, Alexius II. item Stanislaus II. et Magdalena, Erasmi de Geza postea con- iux, nati sunt. Ft Alexiuso) quidem II. ex Barbara, Nicolai Zrinii filia (nam Stanislaus II. genus haud propagavit) Magdalenam, Francisci Dersffy consortem, Stanislaum III. atque Nicolaum genuit. Ergo, non propagandae tantum, sed illustrandae etiam genti, Stanislaus, quem diximus III. in primis commodus exstitit. Triplex ei matrimonium fuisse, edocti sumus; sed ignoratis uxoribus prioribus. Ultimam, Annam m,) Meminit successorum eius sexus feminei Decretum anni MDCXXXVIII. Artie. XXV. De Anna uxore Georgii, consule, Chronicon Constantiense, Scriptor. Rer. German. Tomo III. edit. Struvianae P- III"° Confer, Anni MDCXXII. Artie. LXIX. °* Habes eius mentionem, in Decreto anni MDLXXVIII. Artie. XXIV. Epitaphium autem, in Historia Urbis Leütschoviensis. 1 corr. ex non fusa sec. Sinapius 1728. II. 260. Vide etiam Wagner 1774-1778. IV. p. 62. 2 Sinapius 1728.1. c. add. Hungáriáé Hi versus citati sunt a Sinapio (^Sinapius 1728. II. p. 260.J. Ideo vero versus Joco alieno” esse Belius scribit, quia Hankius Iohannem, Georgii scilicet patrem illis versibus celebrari putat. Vide Novellae 1698./>. 77JVideCjH 1696. II. p. 596. Sub „historia Urbis Leütschoviensis" eam descriptionem intellexisse videtur Belius, quam ipse in Prodromo de urbe scripserat, epitaphiis Thurzonianis, quae in templo urbis inveniuntur, inibi publicatis. Vide Bél 1723. p. 89. Epitaphium Alexii II. Thurzonis in photographia expressum ac scrupulose transscriptum, ibidemque vitam eiusdem in compendio datam vide in Ludiková—Mikó-Pálffy 2006. pp. 353-355.