Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

100 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS moritur Iohannes. Epitaphium, ei positum: mors nihilo segnius, etiamsi non defluat harenula. In altero superne inscriptum erat, festina lente, et inversum horologium ostendebat, mortis imaginem: quae utinam tibi, mi Thurzoi lenta veniat, digno profecto qui sis immortalis, non tantum longaevus, nisi haec esset fortunae invidia, ut si quid extiterit in rebus humanis eximium, id quam ocyssime tollat e medio. Quod omen abs te, velim, quam longissime abesse, quem et ex tuis litteris, et ex aliorum praedicatio­ne, tam multis ac raris animi dotibus praeditum esse [p. 76.] video, ut generis claritudo, ut opes, ut pontificia dignitas, minima portio sit tuorum ornamentorum. Pileus non poterit mihi esse usui, nisi1 domi. Nam, et magnificentius est, quam ut conveniat homini tenui: <nisi forte et hic erras, ut putes Erasmum esse aliquid: et alienus a more huius regionis>.2 Olim, iuxta pro­verbium, bonos viros decebant omnia, nunc non nisi potentes omnia decent: tamen servabitur et in hoc potissimum, ut Thurzonis memoriam mihi refricet. Aureum numisma multos exer­cuit, aliis coniectantibus, esse tresNoaefilios, ex arca revertentes, et ex alteraparte, columbam, olivae ramum deferentem: aliis duces duos, qui medium captum ducerent, et aquilam lauri ra­mum in coronam deflexum gestantem: subscriptionem nullus adhuc legere potuit, neque Graecus, neque Latinus, neque Hebraeus. Video quam sim ingratus, qui pro tot donariis proque epistola, tam eleganti, tam amica, praeter frigidum epistolium, nihil rependam, sed alias dabitur occa­sio: interim, cura, ut recte valeas, praesul optime! Lovanii, pridie Calend. Sept. Anno MDXX. Mirere, tantam in praestantissimis viris animorum coniunctionem, eo potissimum tem­pore, quo motis, de religione, dissidiis, non sacer modo; sed profanus etiam orbis, con- cuti, et in diversa studia, trahi coepit. Ceterum, Iohannes, divini argumenti epistolam hanc, neque accepit, neque legit: [p. 77.] quippe, IV. Nonarum Augusti, eodem illo anno, Nissae, pht<h>ysi consumtus: ut et heic habeas, cur meditationes, non minus, quam vota Erasmi, quae Thurzonis caussa, nuncupavit, admirere: quippe qui, mortuo iam praesule, fati nescius, id divinabat, quod evenerat, diebus aliquot ante, quam episto­lam exararet, 5 Ttcxvu. §.XV. Mortem optimi praesulis, eo dolentius, et fratres tulere, et eruditi, quos ad amicitiam admiserat; quo maior fuit, tanti viri, iactura. Ergo, nemo non, qui suus fuit, dum vi­veret, mortuo parentavit. Et fratres quidem, Stanislaus atque Iohannes, hoc ei po­suerunt epitaphium:' Iohanni Thurzoni,3 Vratislaviensi Episcopo, et Provinicae SlLESIAE ALIQUAMDIU4 PRAEFECTO, PrINCIPI OPTIMO, RELIGIONE ET PlETATE IN Deum, Iustitia in omnes, singulari doctrina ipsi exquisita, et Doctorum, quos MAGNA GRATIA, ET LlBERALITATE PROSEQUEBATUR, UNICO PATRONO, STANISLAUS Thurzo,5 Olomucensis Episcopus, et Iohannes Thurzo,6 <Plesnae dominus,>7 fratres, fratri charissimo ex testamento MOESTi P. P. Breve sane, sed magna­rum laudum, epitaphium, quod idem luculentius faciunt, versus additi:'* Torr, ex quam sec. Erasmus 1541.1. c. 2 nisi... regionis add. sec. Erasmus 1541.1. c. 3 Hankius 1707. p. 369. Thursoni 4 Hankius 1707. 1. c. aliquandiu 5 Hankius 1707. 1. c. Turso 6 Hankius 1707. 1. c. Turso 1 Plesnae dominus add. sec. Hankius 1707.1. c. Vide Hankius 1707. p. j6p. Vide Henelius 1704. II. pp. 130-iji, Hankius 1707. p. j6p.

Next

/
Thumbnails
Contents