Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis

DE VICIS PROC. INFER. ARTIC. I. DE VICIS CIS-VAGANIS 319 Vagujhely Praepositus, aetate septuagenarius, anno MDCXCI. Iosepho Dei nutritio, uti habet inscriptio, exstruxit. Est, et extra moenia, aedes sacra, S. Stephano, Hungáriáé regi, dedicata. Rus, oppido admensum, et amplum est, et agro frumentario insigne. Fert enim, omnis generis frumentum benigne, et si concordet annus, proventu ubere. Colunt oppidani vitem, quoque; sed fructus excocti minus, ob soli, an coeli, in­genium, operis vineaticis inimicum. Laudatiora sunt pomaria, nullo non arboris semi­nio, consita. Accedit, ad oppidanorum commoditatem, lignationis et pascuorum, insi­gnis copia, quo terreni habitu fit, ut plerique civium, lubenter adcurateque rusticentur, pauciores opificiis studeant; qui et ipsi tamen, non negligunt agricolationem. Supra op­pidum, mons, pone Vagum surrigitur Cservená-Hora, seu Rubra Silva, dictus. Arboribus is, per latera, obsitus est; cum contra, summitatis calvitiem, agris frumentariis, percul­tum videas, [p. 286.] SECTIO II. De Vicis Processus Inferioris Ita, hos quoque, Vagus discriminavit, ut citeriores sint alii, ulteriores alii. Ac hi quidem, amne, et finibus Moraviae\ illi, Processu Transmontano, et orientali fluminis ripa, usque ad Nitriensis regionis confinia, designatur. ARTICULUS! De Vicis Processus h ferior is, Cis-Vaganis In recensendis huius orae vicis, a Nitriensium collimitio exordiemur, in Trentsinii de­mum vicinia, desituri. Sunt vero heic: 1. ) Nowá-Wesz, Hungaris Uj-falu, quod utrumque, novum vicum significat. Positus est prope ad Nitriensium fines, uno, infra Beczkow, milliari, tenetque locum, rusticatio­ni, frumentariae illi, et vineatoriae, idoneam. Neque pascuis, atque lignatione, desti­tuitur, quam querceta sufficiunt. Templum D. Martino sacrum est. Veniunt autem, in possessionis partem, Mattyasowszkii, Révaii, Pongráczii, Horeczkii, Bossánii, Prileszkii, Zircsiczii, Dubnitzkii. 2. ) Kocsowcze, Hungaris Kocsócz. Geminus est vicus, habitus, quo erat prior, suppa­ris. Horum alter, Felső-Kocsócz, rusticus est totus, Beczkowianae obnoxius domina­tioni, illi praecipue, quae Eszterháziorum, Mednyánszkyorum, Prileszkyorum, [p. 287.] Köszöghiorum, et Zircsicziorum, est. Alter, Nemes-Kocsócz, est potissimum familiarum Majthény, Prileszky, Podhradyai, et Kardos. 3. ) Wieszka, exilis viculus, qui tamen agrum insedit fertilem, et cum frumenti, tum et vicis patientem. Est in potestate, Eszterházyorum, Pongrácziorum, et Mednyánszkyorum. Ultra hunc, modico intervallo, ruris ingenium.

Next

/
Thumbnails
Contents