Studia professoris-professor studiorum Tanulmányok Érszegi Géza hatvanadik születésnapjára (Budapest, 2005)
Vizkelety András: Deus pictor
DEUS PICTOR 377 est in aquirendo, et duriciam in retinendo. De hys tribus peccatis debent uena- tores, id est predicatores, extrahere peccatores. Tercium studium fuit piscatoris, lob XL [40, 20]: Extrahere poteris leuia- than hamo. Hamo fuit Christus, in quo fuit esca sui uermis humanitatis, Ps.8 Et ferrum deitatis, que uirtute sua domat corda lapidea, sicut ferrum cetera metalla. Hoc hamo captus est leviathan, quia uidens uermem et uolens eum deuorare, captus est ferro, quod non [adulteraret]9. Volens eciam hoc studium continuari post mortem, reliquit studentes in hoc artificio. Ier. XVI [16, 16]: Ecce ego mittam eis piscatores multos et piscabuntur eos. Mich, in fine [7, 17]: Velut reptilia terre turbabuntur de edibus suis, tangit, quod faciunt piscatores, quia quando iaciunt in rethe, pulsant aquam in fundo et turbabunt, et sic pisces saliunt in rethe et capiuntur. Similiter peccatores oportet aliquando turbari per egritudinem et amissionem bonorum, uel etiam per terrorem pena- rum infernalium [213va], et tunc conuertunt se et saluent in rethe predicatoris parata facere < secundum > eius consilium et sic extrahuntur, et facit illos deus de malo egredi sicut ratum de horreo. Quartum studium est aucupis, lob XL [40, 24]: Numquid illudes ei quasi aui, et tunc uenit auis et capitur. Sic deus sibilat per aliquam delectacionem uel inspiracionem interiorem, quam ipse dat, ut capiat nos uinculis penitencie uel religionis. Amos III [3, 5]: Numquid auis cadet in laqueum absque aucupe, et sic est, quod auis dum capta est libenter se solueret et effuget, sed cum uideret se non posse sustinere, et postmodum domestica fit. Sic est aliquando homo, qui de nouo intrauit religione et professus est, primo datur ei religio, et aliquando uellet exire, si honeste posset. Sed cum sentit se uoto astringi, sustinet, et paula- tim incipit ei religio placere et fit domesticus dei. Quintum studium est pugnantis, Proverb. XXIIII [24, 6]: Cum disposici- one itur ad bellum, Josue VIII: 10 Cepitque per insidias regem Hay et suspendit illum in ligno gemino, id est in cruce facta de duobus lignis, ita fuit, quod Josua insimulauit fugam, et illi de Hay secuti sunt et sic capti fuerunt. Hay interpretatur uita uallium et significat peccatum, quod est humilis et sordida uita. Dominus simulat fugam alicui peccatori, dum est in prosperitate, et exponit eum tribulacionibus et aduersitatibus, tunc uero dominus fugeret ab eo. Ille autem sepe orando, consilium querendo a bonis, et tunc capitur et ad peni- tenciam inclinatur et suspenditur in ligno gemino, id est penitencia de commissis et omissis. Sextum studium est sophistice disputacionis, conclusit enim, diabolo proposuit: ego sum homo, diabolus intulit, non ego deus, sic quidam presumen- tes de sua sciencia ex proposicionibus dei falsas inferunt conclusiones. Proposi- ciones dei sunt facta eius, ex quibus multi uolunt concludere et raciocinari futura, sed tandem uidentes contrarium accidere , et scienciam et stulticiam suam recognoscunt, et ita eludit eis dominus, et quasi uictQS ad penitenciam reducit. lob V [5, 13]: Qui apprehendit sapientes is astucia < sua> eorum. 8 Ps. 21, 7: Ego autem sum vermis. 9 Ms: adultebat. 10 Cf. Josue 8, 29.