Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

106 István Brodarics to Piotr Tomicki Brzesko, 15 September 1528 Manuscript used: BN T. 9. fol. 8r-v.' Published: Acta Tomiciana X. 377. I. He is grateful for Tomicki's help and generosity, something he cannot return properly, hut he will strive for it anyway. - 2. All the news he sent via his chaplain Tamás are true. A courier returned from Constanti­nople recently and confirmed all of it. 3. He has no further news hut they don't stay in Poland much longer Reverendissime Domine Mi Colendissime. Salutem ac obsequiorum meorum com­mendationem. [1.] Pro his, quae Dominatio Vestra Reverendissima mihi per dominum Thomam,2 canonicum, capellanum meum de sua erga me tanta gratia, tanta item ac tam ampla s liberal itate ac pietate declaravit, Deus, omnium benefactorum retributor retribuat ac reddat digna praemia Vestrae Reverendissimae Dominationi. Ego fateor me neque ad referendas, sed neque ad agendas ei gratias esse idoneum. Quibuscunque tamen modis potero unquam gratitudinem meam erga Vestram Dominationem ostendere, in eo totis viribus enitar. io [2.] Nova illa, quae Dominationi Vestrae per eundem Thomam canonicum nuntia­veram, fuerunt et sunt verissima. Rediit rursus nunc ex Constantinopoli tabellarius regius, per quem illa eadem non confirmantur modo, sed mirum in modum et con­firmantur et augentur. Venit is tabellarius mirabili celeritate in 14 diebus ex Constanti­nopoli huc, de quo ego scripseram ad capellanum meum, sed iam ex Cracovia is discesserat. Scripseram autem, ut ea nova cum Vestra Dominatione et cum domino meo magnifico, domino castellano3 communicasset. [3.] Aliud novi non est. Nos hic diu non morabimur. Sed ego ubicunque ero, quos- cunque successus Deus rebus meis dederit, ero semper deditissimus servitor Vestrae Dominationis et memor illius in me beneficentiae et amoris. Quae felicissime valeat. 20 Ex Bresech 15. Septembris 1528. Reverendissimus dominus meus, dominus Colocensis se Vestrae Dominationi Reverendissimae plurimum commendat. Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus 25 Stephanus Brodericus subscripsit 6 post fateor dei. neque 1 Autograph. Further manuscripts: BK 226 fol. 394-395; BK 220 fol. 267r-v; BJ 6551 fol. 485-486; BCzart TN 42. fol. 235-236. : See the previous letter. ’ Krzysztof Szydlowiecki. 221

Next

/
Thumbnails
Contents