Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1532

35 40 45 50 55 60 dam crederet. Nescio, quomodo ista invicem quadrant, cum quem imperator Turea arbitrum esse cupit, imperator Christianus recusat, nobis paulo ante ipsum etiam imperatorem Christianum non solum non recusantibus, sed ultro requirentibus et ad eum per tot terrarum spatia, fortasse etiam non sine metu suspicionis amicorum nostrorum mittere volentibus, atque id quoque non prorsus indigne ferentibus pro salute publica, quod orator noster et idem wayvoda Transsilvanus8 ipsum hostem nostrum bis in domo sua propria reverentissime adierit et apud eum, Christiano orbe teste, semel atque iterum sit multis diebus magno cum illius honore versatus.9 [3.] Haec vellem, quod Vestra Reverendissima Dominatio una cum illustri domino meo, domino castellano10 et rex etiam noster sapientissimus ita, ut acta sunt, considerarent et ante oculos eorum, quorum interest, ponerent. Sed de his fortasse plus quam satis. [4.] Dominatio Vestra Reverendissima cum domino castellano pro suo in rempubli- cam amore nunc etiam velit nos cum domino meo reverendissimo Colocensi" quamprimum edocere, quid de hoc negotio intelligit et sperat, quamvis ista multo antea erant tractanda. Sed proverbium Italicum est meglio tarde che mai, et cum his servitia mea perpetua in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis et domini mei illustris12 necnon reverendissimi et carissimi domini mei Plocensis13 plurimum et ex toto corde commendo et in gratiam sacratissimae regiae maiestatis utriusque14 commendari supplico. Et Vestra Dominatio felicissime valeat. Ex Lipa 9. May 1532. Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus Stephanus Brodaricus Sirmiensis subscripsit [5.] Dominatio Vestra scribit mihi se vehementer dolere, quod nostri nolint uniri, in qua una re nos quoque totam spem omnis boni reponebamus. Sciat Vestra Reverendis­sima Dominatio magnificum dominum Thomam Nadasdinum, thesaurarium et consi­liarium regium, filium meum (eo enim loco mihi est) in hoc vehementissime elabo­ravisse institutis huius rei gratia pluribus dietis. Idque suo tantum, non regio inductu.15 46 pnsl meglio del. che K Hieronym taski. Brodarics probably refers to Laski’s talks in Innsbruck in November 1531. 111 Krzysztof Szydlowiecki. 11 Ferenc Frangepán. 12 Krzysztof Szydlowiecki. " Andrzej Krzycki. 14 Reference to Sigismund and his son Sigismund August, who ruled together with his father. 15 Nádasdy. as Brodarics says, attended the assembly in Kenese in 1532 essentially against the King’s will. Szapolyai explicitly forbade Nádasdy to attend, (see MOE I. 408-409.). Nádasdy still went there and stood up forcefully for Szapolyai - he felt there was no sense in supporting Ferdinand because the latter had not enough power to conquer back fortresses lost in Hungary, while Szapolyai can achieve that with the Turks in a peaceful way. See MOE I. 334. 299

Next

/
Thumbnails
Contents