Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1535
turam. Vobis autem, Serenissimi Principes, fortasse ambobus et illud est cogitandum, ne dominus Deus, qui solus dolorem et laborem considerat, de manu vestra requirat sanguinem tot innocentum, oppressiones tot pauperum, animas tot milium Christianorum. [5.] Nec desunt, qui dicunt Christiano principi, praesertim ea bonitate et clementia 95 praedito, quam in te esse cognoscimus et fatemur, decidendum potius esse aliquid de suis iuribus et rationibus, quam ea bella perpetuo urgenda, quae et sibi et aliis calamitatem et exitium asportent, privatis affectibus et commodis publicam salutem esse anteferendam. Adducunt in medium recentia tuae inclitae familiae exempla, Frideri- cum et Maximilianum clarissimos imperatores, quorum uterque maluit hoc ipsum loo regnum Hungáriáé, de quo nunc certatur, salvum relinquere in manu et potestate aliena,16 quam super illo contendendo et ius suum ad extremum persequendo primum illud perdere, deinde post ruinam illius sua quoque regna et provincias extremo periculo exponere. Quid vero nuper Carolus, frater Tuae Maiestatis, potentissimus et optimus imperator de dominatu Mediolanensi fecit, quem cum vel pro se iure optimo reti- 105 nere, vel tibi fratri donare posset, maluit moderati et continentissimi animi princeps eum Italiae id a se poscenti relinquere.17 Ille hoc ob unius Italiae quietem et tranquillitatem facere non dubitavit. Tum ob tot regnorum salutem ob totius Christianitatis conservationem, ob hoc, ut tale regnum, quale est Hungária, Christianitatis salvum permaneat, aliquid tale facere non audebis, praesertim cum saepe spreta in tempore no gloria cumulatior redire soleat, et praesertim tali ac tanta nunc occasione oblata, ipso etiam potentissimo Turearum imperatore nescimus, qua Dei admiranda dispositione, vos ad concordiam huiusmodi invitante et eam sedulo inter vos procurante. Quae certe tanta Dei Optimi Maximi clementia non esset vobis, serenissimi principes, contemnenda, nec fortuna perpetuo tentanda, quae varia et instabilis est, fortasse satis esse deberet ii5 illum principem et super omnes mortales alios avidum gloriae, tanta adhuc erga Christianos clementia usum, ut bis iam et Budam et Hungáriám in manu Christiana reliquerit,18 cum et Budam pro se retinere, et Hungáriám, si non penitus occupare, at certe totam ferro et igne devastare et in solitudinem redigere potuisset, quod quidem tanto magis mirandum est, et pro eo uberiores gratiae Deo immortali agendae, quod eius no maiores nihil unquam pari studio quaesierunt, quam Hungáriám in suam redigere potestatem. 16 Frederick III (1440-1493), great-grandfather of Ferdinand claimed the Hungarian throne against Matthias, while Maximilian I. (1493-1519), grandfather of Ferdinand, claimed it against Vladislaus 11. They renounced later, but only after battles, and they both bound their opponents, Matthias and Vladislaus, respectively, in contracts to acknowledge the Habsburgs claim for the throne, should they die without an heir. Essentially these contracts served as the basis for Ferdinand to ascend to the throne in 1526. 17 Brodarics refers to an event almost ten years earlier. Charles V conquered Milan back from the French in 1525. However, he did not keep it but gave it back to the previous ruler who had been chased away by the French, Francesco II Sforza (1521-1535). The example brought by Brodarics is all the more interesting, because Francesco Sforza died half a year after Brodarics told his speech: in October 1535. This time Charles V was not as unselfish as before, because he wanted to donate the Duchy of Milan to his son, the future Philip II. This brought about another war with the French who also claimed Milan. 18 The Sultan occupied Buda in 1526 as well as in 1529, but did not hold it. He left it unguarded in 1526 and handed it over to Szapolyai in 1529. 450