Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1535
modi exitum, quae hactenus habuerunt, atque utinam omnibus hisce spebus e pectore eliminatis iampridem fuisset inter Vestras Maiestates concordia facta, vel saltem nunc 60 fieret. Nec enim possum ullo modo cum illis sentire, si qui forte sunt, qui Tuae Maiestati suadeant exspectandas esse occasiones eomm, quae evenire possint, nec adhuc ad pacem faciendam festinandum, quasi vero per octo integros annos11 non didicissemus cum tanto nostro malo, quid vel Tuae Maiestati, vel nobis aliis huiusmodi occasionum 65 exspectationes commodi attulerint. Ego vero, qui in his rebus ago sincere, et qui res nostras habeo cognitas, et tuas in parte, omnem moram et dilationem abrumpendam esse censerem, et meliorem esse crederem certam pacem, quam speratam victoriam,12 ob illas causas, quas malo alibi, quam hoc loco commemorare. [4.] Nec desunt fortasse, qui dicunt nullo modo esse admittendum, ut quicquam in 70 manibus serenissimi regis mei relinquatur,13 utpote de manu eius periturum, ad quod quid ego respondeam aliud, nisi id, quod res habet: nullam adhuc arcem, nullum oppidum, nullam regni particulam de manu eius periisse. Excipio illa, quae adhuc sub clade Mochaciensi magis in Turearum quam nostra potestate remanserunt,14 quod si inter tot motus atrocissimos bellorum, inter tot exterarum gentium et tantorum exercituum per 75 Hungáriám sursum deorsum commeationes, ita tamen Dei benignitate contigit. Quare non dubitare debemus, eadem Dei benignitate, qua hoc factum est, pace facta longe meliora esse speranda. Quod si quis adhuc contendat non esse quicquam in manu eius relinquendum, quid igitur, oro, faciendum, si vel virtus, vel fortuna regis, vel Turei potentia, vel natura nostrorum, vel Dei voluntas obstat, quominus ea, quae tenet, ab eo so vi possunt auferri? Perdendane potius omnia ac funditus evertenda, perpetuone belligerandum cum tanta Christiani sanguinis effusione, cum manifesto horum regnorum excidio, certandumne cum Deo, in cuius ditione et voluntate cuncta sunt posita, quid scimus, quid ille de regno Hungáriáé constituit, qui saepe suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Quot habemus huiusmodi exempla, seu 85 vetera sive recentia repetamus. Ne regis Matthiac exemplum in medium proferatur!13 Quin et illud scio in ore multorum versari omnem omnium malorum culpam uni regi meo esse adseribendam, sed ego nunc non ad illum excusandum, nec ad aliquem criminandum veni, nam et ille non est putandus carere suis excusationibus, hoc unum est, oculis videmus inter istas culparum in alterutrum reiectiones, per istas discordias pere- 90 undam interim miseram Hungáriám, et ruinam eius alia Christiana regna post se trac63 didicissemus correxi ex: didiccrcmus 74 tantorum correxi ex: tantarum 11 I.e. since July 1527, the outbreak of civil war. 12 Another pro verb i urn: Melior est certa pax, quam sperata victoria. 12 During earlier bargaining, the stake had always been possession of the whole country. The idea of making peace based on the current status quo, i.e. dividing the country, comes up from Szapolyai’s part first at this time, in 1535. 14 The Turks, indeed, did not conquer castles and territories under Szapolyai’s control, but they did not return Szerémség, a territory of key importance that they had acquired back in 1526. 15 Mátyás Hunyadi (145X-1490) earned the throne of Hungary without having been born in a royal family. 449