Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1535

20 25 30 35 40 45 50 55 malivolos, hunc meum insuetum ad Tuam Maiestatem accessum interpretari, maluit tamen quodcunque suspicionis vel sinistrae opinionis periculum subire, quam vel minimum quid de tractandae et faciendae pacis occasionem praetermittere. [2.] Causam mei ad Te adventus Tua Maiestas videt. Quod autem ad rem ipsam attinet, quid ego possum in medium afferre, quod non sit saepe in huiusmodi actionibus a viris prudentissimis iactatum et toties repetitum, vel quod Maiestas Tua, pro sua singulari prudentia et ingenii sui acumine, cum his suis sapientissimis senatoribus non multo melius intelligat, quam a me dici possit? Utinam, Serenissime Rex, ante aliquot annos, immo ante incepta huiusmodi funestissima bella, pax et concordia inter Maiestates Vestras fuisset facta,8 non aspiceremus nunc lac­rimantibus oculis tantam in Hungária, Austria, Sclavonia et Transsilvania vastitatem ferro et igne hostili factam, tot oppida et civitates deletas, atque etiam ipsam regni sedem, Budam seminatam et vix vestigia pristinae illius nobilissimae urbis retinentem, tot augusta divorum templa partim diruta, partim ex sacrosanctis Dei Optimi Maximi abditis ac delubris stabula equorum ac pecorum facta cum sempiterno Christiani nominis dedecore, et tanta divini numinis contumelia. Non vidissemus praeterea tot milia Christianorum fratrum certe nostrorum partim hostili gladio caesa, partim in sempiternam servitutem abducta, quorum maximas greges si quispiam videret in terris Turearum de nundinis ad nundinas instar pecorum venales agi, quod ego his oculis non semel aspexi,9 infelicitate patriae me ad illas etiam terras peragrandas et ad huiusmodi spectacula visenda adigente, si quis, inquam, haec videret, cuius est tam saxeum pec­tus, quod non ad commiserationem et lacrimas moveretur? Taceo alia innumera, quae passi sumus, et quotidie patimur, non solum ab externis, sed etiam a domesticis et ipsismet militibus nostris stipendio vestro. Princeps Serenis­sime, militantibus. Quod enim iam inter illos et externos est discrimen, sola vulgi abductione excepta? Nam et tecta comburere iam milites nostri didicerunt. Spoliare autem, praedari, rapere omnia, nedum illum victum, sed ne vestitum quidem miseris relinquere, item trahere, verberare, occidere innoxios, virginibus et matronis pudicis vim inferre, haec adeo in usum militarem venerunt, ut non videatur nomine et honore militis dignus, qui aliquid horum facere praetermittat. Atque haec quidem nunc sustinemus, quid autem ea, quae impendent, et procul dubio impendent, nisi primo quoque tempore pax fuerit facta? Quis enim dubitare potest, cui vel in parte sit rerum humanarum conditio nota, haec tot et tanta tonitrua, quae prae­cesserunt, pluviam esse secuturam? Valde tritum et vulgare proverbium est (quod uti­nam in nobis non experiremur esse verum): inter duos litigantes etc.10 Et plerunque ita contingere solet, ut duobus de regno inter se certantibus tertius eo potiatur. [3.] Possumus nobis blandiri et nos vana spe alere, et magis nobis, tum de nobis, tum de fratribus, de amicis ac subditis nostris polliceri, sed utinam talia non habeant huius­8 A clear reference to the failed talks in Oiomouc in June 1527. q This is more of a rhetorical device. As far as we know, Brodarics never visited any Turkish territo­ries, which does not mean he did not see people made captive by the Turks in Hungary. 10 The full proverbium goes like this: Inter duos litigantes tertius gaudet. Brodarics uses it already on 27 January 1535 in a letter to Elek Thurzó. 448

Next

/
Thumbnails
Contents