Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1533
35 40 45 50 55 60 [3.] Rex Ferdinandus fecit imprimere pacem factam cum caesare Turearum, sicuti videtis inclusum praesentibus; de rege loanne neque de Hungária nulla fit mentio. In tota Italia dicitur, scribitur, quod Ferdinandus est rex Hungáriáé, et quod pax est inter Tuream et Ferdinandum facta excluso rege nostro Ioanne. Vos nihil haec curatis. Si aliquando dignaremini scribere, et nos possemus ampliare nomen regis et esset honor et reputatio suae maiestatis maxima. A vobis nullas habemus litteras post discessum Orlandi,22 23 nihil de vobis scimus certi, quid faciatis, quid possediatis[!], quid restituatur, quis regnet, ignoramus, nisi quantum coniicimus ex nobis, et tamen pro vestro honore et gloria faceret scribere, et habere litteras, et scire, quid alii faciunt, et dicere, quid vos facitis, ut totus orbis sciat, quia regnatis. [4.] Medio domini episcopi Casalii,24 oratoris Anglici, qui est Venetiis, ad vos scripsi his diebus quater. Dominus Casalius25 est in Anglia cum suo rege; frater eius, orator serenissimi domini nostri regis credo erit hic infra biduum.26 Nescio tamen, quid factum sit Marsiliae de vestris rebus.27 Ego intelligo, quod Venetiis est quidam, qui se dicit oratorem regis; medio illius vel Casalii Vestra Dominatio posset ad nos scribere omni die. [5.] Reverendus dominus Franciscus Marsupinus senex pauper 72 annorum cupit scire statum rerum vestrarum, et exspectat, ut dixi, maxima exspectatione, ut aliquid litterarum vestrarum veniat, ut possimus scire, quid faciendum nobis sit, quid de vobis sperandum. Miror, quod dominus Paulus Zondinus28 nondum venit, cum pontifex ius- sit, ut ad festum omnium Sanctorum adesset. Dominus Farnesius legatus se commendat multum Vestris Reverendissimis. [6.] Dominus Marsupinus et ego supplicamus humiliter, ut dignemini nos supplices commendare serenissimo domino regi, domino Verbezy. Non dubitamus, quin opera Vestrarum Dominationum et beneficia Agriensia et Strigoniensia et Cappornak29 pro me, alia pro domino Marsupino recuperabimus, ut liceat nobis vobiscum vivere id parum, quod superest. Omnis nostra spes in vobis est, et sumus certi, quod regia maie- stas, dominus Gritti et ille bonus archiepiscopus Strigoniensis non poterunt privare senem Marsupinum fidelissimum servitorem regis et regni suis beneficiis. Quando 22 No further data have been found about legate (?) Orlando. 24 Giambattista Casali was Bishop of Belluno from 1527 till his death in 1536. 25 Gregorio Casali. 26 Francesco Casali. 27 On Francesco Casali's activities in Marseille, see his letter to Brodarics on 18 November and his report to King John. See the latter in HHStA, Ung. Akt. Fasc. 23. Konv. C, fol. 29r-30r. 28 Pál Szondi (7-1558) Canon of Esztergom, papal confessor, later vicar of Miklós Oláh, Honorary Bishop of Rozon. He visited Rome several times in legation (see Várday's letter to the Pope on 20 November 1534, ASV, Principi, vol. 8., fol. 310r-v.), where, according to some documents, he continued his studies until 1546. He created Collegium Hungarico-Illiricum in Bologna in 1553. On his life, see: KollAnyi Ferenc, Esztergomi kanonokok. 1100-1900, Esztergom, 1900, 140. 29 Kapornak (today: Krplivnik, Slovenia). 394