Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

peto, ut adhuc ipsi Lasky, Bebeck,20 Mathiae Lobazky,21 Ladislao Nagh et ceteris a principe Vestrarum Dominationum Reverendissimarum serio scribatur ac praecipia­tur, ut villas et alia bona per eos indutiarum tempore occupata, vel nondum iuxta articulos indutiarum restituta, ipsis, quibus pertinet, regiae maiestatis fidelibus remit- 165 tant, id quod et quoque a nostris, domino scilicet Caspare Seredy et aliis fiat, cura­bimus, praeservata tamen utrique principum in suos ob violatas indutias digna poena. [11.] Superest et adhuc unum, quod superius inter ceteras querelas inserendum fuis­set. Scripserunt scilicet nuper mihi magister civium et iurati consules civitatis 170 Cibiniensis22 ex Transsylvania, questique sunt vehementer maximis iniuriis sese affici non secus et minus, ac si nullae omnino indutiae essent. Velint igitur et in hoc curam habere Vestrae Reverendissimae Dominationes, ut eadem civitas contra indutias non prematur. Nam eam deserere non possumus, neque pium esset, si contra indutias gravaretur. Quod tanto magis et diligentius a Vestris Reverendissimis Dominationibus 175 curaturum et effecturum spero, ut demum hoc verius a Vestris Reverendissimis Dominationibus scriptum esse sentiam, quod Vestris Reverendissimis Dominationi­bus, uti natis Hungaris huius regni salus et restauratio carior sit, quam mihi aut alicui alii indigenarum, in hocque fidelius laborent, quam ut ampliori dissipationi occasio detur, quemadmodum hucusque factum est, et per neminem magis, quam ipsos Hun- 180 garos. Vestrae Reverendissimae Dominationes bene valeant, quibus me etiam, uti decet, commendo. Ex Leytchovia, XXIIII. Novembris anno MDXXXI1I. loannes Catzianer etc. [12.] Scriptis litteris indicatum est mihi, quod ille Sigismundus Kauffunk quendam 185 mercatorem et civem Cassoniensem, Conradum Haller nomine publica via adortus sit, ipsique suas merces et bona omnia abstulerit, quae amplius 3000 aestimantur, quae omnia in Keisermark abduxerit.23 Satis equidem satis Vestris Reverendissimis Domi­nationibus significavi nos tantas violentias et iniurias pati non posse nec decere. Quare Vestras Reverendissimas Dominationes iterum hortamur, ut curent illa ablata bona 190 restitui. Si enim non fieret, nos restitui ea curabimus, adeoque adhuc protestatum esse volumus, nos ob defensionem et conservationem solummodo fidelium regiae maiesta­tis subditorum ad hasce partes expeditos esse. Quod si igitur aliter fieri non potest, quam ut vis vi repellatur, profecto nostros pro viribus tutabimur. 20 Ferenc Bebek. 21 Matthias Loboczky, one of the Royal Secretaries of Szapolyai. 22 Szeben was a major stronghold of the Habsburgs in Transylvania, which was under Szapolyai’s control, so it was constantly harassed by Szapolyai’s troops. 22 The chronicle of Szepesség by Gáspár Hain notes this event. See Gáspár, Szepességi avagy lőcsei krónika és évkönyv a kedves utókor számára. Budapest, 1988, 65. 391

Next

/
Thumbnails
Contents