Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1533
130 135 140 145 150 155 160 nationes in scheda sua recordantur, sciant ipsae hoc a me captum non esse, sed a Francisco Reway et Francisco Nyary,15 quantum mihi autem haec res cognita et significata est, audio nulla alia causa illud ab eis captum esse, quam quod revera castellum illud latronum praedonumque receptaculum fuerit, et quod illi, qui in eo egerint, neque Deum neque principes timuerint, sed per sese dies noctesque omnia maleficia tam in amicos, quam adversarios exercuerint, ob qualia consimilia mala etiam arx Palotha16 a vestris expugnata est, et poenas dedit. [8.] Addunt quoque Vestrae Reverendissimae Dominationes, quod in comitatu Comaromiensi pax17 publicaretur inter T. et T. et nominatim exciperetur princeps et dominus Vestrarum Dominationum Reverendissimarum. Non satis quidem colligere possum, quid sibi velint hae duae litterae T. et T., tamen si Vestrae Reverendissimae Dominationes de clementissimo domino meo rege et Turearum caesare haec scripserint, nolo Vestras Reverendissimas Dominationes latere publicationi de pace inter praefatam regiam maiestatem et eundem caesarem Turearum initae, dum illa Viennae divulgabatur, interfuisse me, sed de principe vestro ne ullo quidem verbo in ea mentionem factam esse, sive quod exceptus, sive quod inclusus esset, neque in dicto Comaromiensi comitatu, neque alibi aliter illam pacem publicatam esse arbitror, aut secus Vestras Reverendissimas Dominationes de ea certiores factas esse. Aut si ita, ut Vestrae Reverendissimae Dominationes scribunt, divulgata sit, pro comperto habeo id citra mandatum et voluntatem regiae maiestatis factum, quod tum ex eius maiestatis, tum meis factis deprehendi potest. [9.] Ceterum quod me Vestrae Reverendissimae Dominationes in hoc quoque contra indutias egisse accusant, quod oppidanis ex Gincz18 pristinam oboedientiam ad arcem Scepusiensem praestandam mandaverim, constare arbitror Vestris Reverendissimis Dominationibus, quo tempore, quibusque conditionibus idem oppidum captum sit, quod postea vero per Ladislaum Nagh19 indutiarum tempore occupatum est, quare me in hoc contra indutias non egisse puto. Sed ne etiam de hoc amplius Vestrae Reverendissimae Dominationes contra me querantur, differatur et hoc, quoad princeps vester personam illam, ut superius demonstratum est, huc expediat, cuius et mei vel commis- sariorum iudicio relinquatur. [10.] Postremo iterum atque a Reverendissimis Dominationibus Vestris magnopere 15 Ferenc Révay (see more on him in the notes for the letter on 9 December 1524) and Ferenc Nyáry were cavalry officers of Ferdinand. Ferenc Bedeghi Nyáry (7-1551), soldier and Baron. He began his career in the military campaign in 1521, and was involved in the battle of Mohács. He received Baron title for his military services in 1535. He played an invaluable role in defending Nyitra and Pozsony counties. See more in Neumann Tibor, A Korlátköviek. Egy előkelő család története és politikai szereplése a 15-16. században, Győr, 2007, 86-104. 16 Szapolyai’s troops occupied Várpalota in the spring of 1533 from László Csulai Móré, who had degraded into a robber knight. Regarding this, see the noted for the letter by Brodarics on 18 May 1533. 17 Ferdinand I. announces in October 1533 that he had signed peace with the Sultan excluding Sza- polyai. There was no real peace yet, the announcement was more part of a diplomatic manoeuvre. See more on this in Bárdossy, ibid. 132-133. IS Gönc, Abaúj county. 19 1 have found no further data on László Nagy. 390