Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

5 10 15 20 25 30 35 [].] Non est opus me de statu horum regnorum multa ad Vestram Sanctitatem scri­bere, cum omnia ex dominis Casaliis1 sit acceptura. Duae erant potissimum res in tota republica Christiana difficiliores, pro quibus etiam excellentissimus Carolus imperator testatus est se in publico Germaniae conventu Augustensi1 2 in Germaniam venisse: nostrae res Hungaricae et dogma Lutheranum. Res nostrae ad quem statum sint deduc­tae, Vestra Sanctitas, ut dixi, intclliget ex dominis Casaliis. Neque credo serenissimum regem Ferdinandum quicquam iam amplius moturum, sed his, quae sunt auctoritate potentissimi Turearum imperatoris, quem ipsémét sibi iudicem elegit, nobis indicio fratris eius serenissimi contentis, decreta staturum, nisi velit funditus et se et sua omnia ruere, quam mentem Deus optimus illi adimat. [2.] Rebus igitur nostris compositis, restant negotia fidei ac religionis, ad quae com­ponenda Vestram Sanctitatem totis viribus adniti decet, nisi velit reliquum etiam Chri­stianum orbem paulatim a sacrosancta Sede Apostolica et a se deficere. Id enim futurum manifeste video, nisi Vestra Sanctitas vel concilio faciendo, vel aliquo alio modo quam­primum subveniat. Iam scita Lutheri et eorum, qui eum sequuntur, sensim totam fere Hungáriám pervadunt, in aliquibus vero locis, maxime serenissimo adhuc Ferdinando regi parentibus,3 coeperunt omnia iuxta illius dogma fieri et praedicari. Sacerdotes palam uxores ducunt, indulgentiae, dispensationes et alia huiusmodi, quae aliquando in pretio fuerunt, contemptui habentur. Nec scimus nos, qui Sedis Apostolicae sumus observantes, quid ad talia respondere, vel quo pacto illorum opinionem refellere. Nam si dicamus, sanctius esse et Deo acceptius sacerdotes, quod fere ubique fit, scorta, quam uxores habere, ut longe turpiora taceantur, nescimus, quam pie id asseverare possimus. [3.] Non defuerunt superioribus mensibus id, quod mihi certo constat, qui nomine Sanctitatis Vestrae indulgentias et dispensationes hic in Hungária circumferrent, et non aliter, quam quaevis vilissimae merces vendi solent, nundinarentur. Nostris talia non deridentibus solum, sed et palam detestantibus. Quidnam et istis respondeamus, cum iam omnibus sit illud in ore: gratis accepistis, gratis date. Quod si vim eis et incendia minemur, quid minus Christianum, quam protinus ad haec recurrere? Principes etiam nostri non ita facile ad vim talibus inferendam induci possunt, quod et ipsi intelligere coeperunt multa esse in usum Christianum recepta, quae vel aboleri vel certe immutari deberent. Omnes intelligunt concilio esse opus et multarum rerum restauratione. [4.] Taceo de his, quae de abusibus Sedis Romanae ubique praedicantur. Omitto, quae de tanta beneficiorum, aliorum super alia congerie, de nulla animarum, sed tan­1 The Casali brothers, Gregorio, Gianbattista, and Francesco Casali served the French and the English kings but also represented the excommunicated Szapolyai. 2 Reference to the imperial diet in Augsburg in 1530. where Lutheran reformation became the most important topic besides stepping up against the Turks. Philip Melanchthon handed over the tenets of the new faith to Charles V in Augsburg. ' This is explained mainly by the fact that Ferdinand had the towns of Western and Northern Hun­gary with their mostly German population. These were the first ones to get connected to Lutheran teachings through their cultural connections. But Brodarics skilfully creates the impression that Ferdinand’s more leni­ent approach may foster the spreading of heresy in his part of the country. Quite the contrary, Ferdinand was not the least tolerant: he forbade Protestant preaching in the towns and the Anabaptist Balthasar Hubmaier was burnt in 1528 in Vienna. See: Erich Zöllniír, Ausztria története, Budapest, 1998, 149. 367

Next

/
Thumbnails
Contents