Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1533

tum de proventuum et corporum cura iactantur. Praeterea neminem pene esse in toto Christiano orbe antistitem in tot opulentissimis et Croesi divitiis aequantibus ecclesiis, qui verbum Dei, ad quod episcopi et sacerdotes sunt ordinati, doceat. Charta me deficeret, si vellem vel partem eorum, quae nobis et maxime Sedi Apostolicae obiici- 40 untur, recensere. Igitur amore Dei Omnipotentis Vestra Sanctitas cum suo cardineo senatu aliquam rationem inire velit alicuius medelae ad talia ulcera sananda adhiben­dae, quae nisi antidoto quopiam quamprimum sanentur, erumpent, mihi crede, Beatis­sime Pater, nec ultra obducta teneri poterunt, vereor, ne cum totali divitiarum nostrarum ruina. Melius esset mea quidem et multorum bonorum, cum quibus ista soleo interdum 45 mussitare, sententia partem cedere volentes, quam ut totum nolentibus et invitis eri­piatur. [5.] Quod Hungária dogma Lutheri nondum palam receperit, Vestra Sanctitas et Sedes Apostolica nulli hoc debet, nisi nostro serenissimo principi et eius modestiae ac bonitati, qui licet a Sede Apostolica repudiatus et ab ea indignissime habitus,4 dat 50 tamen omnem operam, ne quid in regno suo innovetur, sed et ipse concilium suspirat. Vereor et illud, ne dum Sedes Apostolica differt, principes ipsi vel simul, vel quisque in suo regno concilium faciant. Quod multi, et viri quidem catholici, non cessant auri­bus principum assidue instillare. De his volui pro mea in Sedem Apostolicam fide ac devotione, in Vestram autem 55 Sanctitatem singulari observantia et animi deditissimi propensitate Vestram Sancti­tatem humiliter admonere. Quae, supplico, sicut proficiscuntur ex sincero, bono et Christiano corde, ita boni aequique consulere dignetur. Et Sanctitatem Vestram Deus Optimus Maximus diu salvam et incolumem conservet. Datum Budae die prima mensis Augusti anno Domini MDXXXI1I. 60 Eiusdem Vestrae Sanctitatis humillimus servulus et capellanus Stephanus Brodericus Sirmiensis subscripsit On the outer side: Sanctissimo Domino Nostro, Clementi Septimo Pontifici Maximo, Domino mihi Clementissimo 4 Pope Clement, under Habsburg pressure, excommunicated Szapolyai, since he formed an alliance with the Turks in 1529. 368

Next

/
Thumbnails
Contents