Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1533
scribendi, ereptus est mihi interea temporis singularis et amantissimus patronus meus et dominus illustris et magnificus dominus Christophorus Sidlowicius,3 collega Vestrae Reverendissimae Dominationis in cancellariatu, cuius mortem amaro corde deflevi. Conservata mihi Vestra Reverendissima Dominatione, altero patrono et domino ac 20 benefactore meo, de quo Deo Maximo et Optimo immortales gratias egi. [3.] Itaque Dominatio Vestra Reverendissima dignabitur id boni consulere, quod a tanto tempore nullas a me litteras accepit. Quo autem in statu nunc nostra negotia existant Dominationem Vestram non puto latere. Constitutus est dies in Owar4 ad conveniendum tam nostris quam serenissimi regis Romanorum oratoribus et commissariis. 25 Nostris adiunctus sum et ego tamquam partus abortivus.5 Ut intelligo, omnia referentur ad serenissimam maiestatem domini regis Poloniae, domini nostri communis gratiosissimi. Et cum his me et servitia mea Vestrae Reverendissimae Dominationi commendo. Quam Deus semper felicissimam conservet. Budae 7. Februarii 1533. 30 Vestrae Reverendissimae Dominationis6 servitor deditissimus Stephanus Brodaryth Sirmiensis subscripsit Dominis meis, domino Plocensi7 et domino Premisliensi,8 filiis Vestrae Dominationis, mea servitia commendo. On the back side: Reverendissimo domino meo, domino Petro, episcopo Cracovi- ensi, regni Poloniae cancellario, domino benefactori, et uti patri mihi observandis- simo 3 Polish Chancellor Krzysztof Szydtowiecki died on 29 December 1532. 4 Representatives of Szapolyai and Ferdinand agreed in Ovár upon continuing the negotiations in Pozsony. 5 See: Horace Sal. 1. 3, 46. The word is a so-called hapax legomenon, it appears in Classical literature only in Horace at the referred location. 6 The signature is autographic. 7 Andrzej Krzycki, Bishop of Ptock. K Jan Chojenski (1486-1538), Bishop of Przemisl from 1531, of Plock from 1535, of Cracow from 1537 until his death. 350