Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1533
187 Ferenc Frangepán, István Werbőczy and István Brodarics to Pál Bakics1 Tata, 8 February 1533 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Faso. 22. Konv. B, tol. 20. Brodarics, Frangepán, und Werbőczy let Pál Bakics know about their arrival, and ask him to arrange for their proper catering. Magnifice Domine et Amice nobis Honorande. Salutem et commendationem. Crastina die futuri sumus apud Dominationem Vestram, hoc autem propterea voluimus ipsi notum facere, ut nos non solum hilari vultu excipiat, verum etiam optime tractet, ceterum vinum bonum ordinet, non illud, quod hominibus solet apoplexiam, id 5 est guttam inducere, quo genere vini Dominatio Vestra, ut fertur, abundat. Dominationem Vestram bene valere optamus. Ex Thatha sabbatho Dominicae septuagesimae 1533. frater Franciscus de Frangepanibus Stephanus de Verbewcz cancellarius io Stephanus Brodaryth Sirmiensis subscripsit On the back side: Magnifico domino Paulo Bakics, domino et amico nobis honorando. 188 Ferenc Frangepán, István Werbőczy, and István Brodarics to Hans Katzianer Tata, 8 February 1533 Manuscript used: HHStA, Ung. Akt. Fasc. 22. Konv. B, fol. 23. Brodarics, Frangepán, and Werbőczy inform Katzianer about their arrival and ask him to arrange for proper accommodat ion and catering for them. Magnifice Domine et Amice nobis Honorande. Salutem et nostri commendationem. Sumus hic in Thatha. Cras Deo dante hinc movebimus. Rogamus Dominationem Vestram boni consulat hanc moram nostram, quae sine ratione non est facta, prout id a nobis Vestra Dominatio Magnifica intelliget. Excuset etiam nos Vestra Magnificentia 5 apud dominos collegas suos. Rogamus etiam, ut nobis de hospitio commodo providere velit. Nam hoc onus Vestrae Magnificentiae imponere volumus, praesertim quod non ignoramus loci istius paupertatem, et nisi industria Vestrae Magnificentiae occursum fuerit, scimus, quam incommoditatem pati deberemus. Sed rogamus, ne patiamur. Et Vestram Dominationem optime ac feliciter valere optamus. Pál Bakics, commander of Ferdinand, Constable of Győr. 351