Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1532

15 20 25 30 35 nisi quae sunt pro commodo patriae. Heri maiestas regia egit cum eo et conclusit frequenti senatu, ut officium gubernationis exerceat re ipsa et cum effectu. Addidit ei etiam titulum capitanei generalis.4 Mea sententia aut iste est, aut nullus est, qui nos liberet a tot malis. Dominus Deus det ei gratiam et auxilium suum, quia vos scitis, alioquin quomodo stamus aut iacemus potius. [3.] Domino Maylath et domino Zalay persuadeas, ut relinquant iam tandem istas neutralitates, alioquin imputent sibi, si quid eis adversi evenerit, id est, si rex benefi­centiam suam erga eos non ita liberaliter exercebit. Nunc tempus est, si volunt servire regi. Vos autem ambulate cum eo in veritate: Deus vos castigabit, si aliter feceritis, qui est diurnus nocturnusque inspector actionum nostrarum omnium. Si nihil aliud, timete Deum, qui nullum genus hominum magis persequi solet, quam ingratos. Quod tamen de te credere nunquam potui, neque nunc credere possum. Et da veniam recta cum ista severitate sermonis suadenti. Nulla sit causa in mundo, quae te a rectitudine servitorum et a vero servitio regis et a debito tuo cum domino gubernatore abducat. Fratrem meum, dominum Mathiam tibi plus quam me ipsum commendo. Alia reservo ad meum tecum congressum, quem Deus faciat celerem et omnibus nobis gratum ac felicem. [4.] Nova non sunt alia, nisi quod credimus imperatorem iam esse prope Dravum, de quo Mahmuth5 de hora in horam exspectamus. Germani etiam dicunt se apparare ad excipiendum tantum hospitem. [5.] De his, quae de rege Ferdinando scripseram, de illo incendio,6 nihil adhuc certi habemus. Tu si quid habes, fac nos certiores, oro. Et bene vale cum amicis, quibus me commendes, domino Maylath, domino Zalay et domino Hassady.7 Ex Buda, 10. lulii 1532. [6.] Post mortem domini Zerechen,8 Franciscus Pethne9 dedit castrum Quinqueec- clesiense ad manus Petri Bodo10 praeter scitum et voluntatem regiam. Ecce rursus nova difficultas in illa re. Sed quid ad me, qui mihi Creso et omnibus Parthorum regibus 25 Post regis et dei. ad 25 post gubernatore del. deducat 4 Appointment as Chief Commander is a sign of Gritti's increasing power. Earlier he was only Treas­urer and Governor. Essentially, he is military Chief Commander from the summer of 1532. This, in a sense, reflects the actual distribution of power: Szeretni writes that the rich Gritti had almost more soldiers than King John himself. See Sziírémi György, Magt’arország romlásáról... 279. 5 Mahmuth was Gritti’s secretary. See also the letter by Brodarics on 30 July 1532. 6 See on this the previous letter. 7 Dénes Hassághy, Constable of Kanizsa. 8 János Szerecsen died in the first days of July 1532. Simon Erdődy writes to Nádasdy on 9 July 1532 (octava visitationis Mariae): de domino Joanne Zerechen. quod Deus avertat, dictum est nobis, ilium esse iam sepuhum. (See MOL, E 185, Missiles bundle 11, Erdődy Simon levelei, fol 12.) After Bishop of Pécs György Sulyok deserted, János Szerecsen managed the Pécs diocese charged by Szapolyai. Brodarics became Bishop of Pécs after the death of Szerecsen. 9 1 have found no further data on Ferenc Pethne. 1,1 The name of Péter Bodó appears among the underwriters of the letter of invitation dated at the assembly in Bélavár in 1531. See MOE I. 371. 309

Next

/
Thumbnails
Contents