Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1531

5 10 15 20 25 30 35 40 istae sunt tales, quae magis per experientiam, quam per recordationem cognoscuntur, eas ideo nunc silentio praeteribo sperans, quandoque per occurrentias rerum eventu­rum, ut Dominatio Vestra usura sit opera praefatae maiestatis [2.] Quae, quia nunc scribit manu sua propria ad Sanctissimum Dominum Nostrum totaliter inclinata condescendere ad pacem cum adversario suo, quam Sanctitas Sua scit, quantum importet praesenti saluti reipublicae Christianae, tanquam oboediens filius Suae Sanctitatis, et tam ex devotione, quam geret in eam, quam etiam memor, quod illam in negotiis regni istius semper invenit clementissimum protectorem, et ut sequatur antiqua vestigia praedecessorum maiestatis suae, qui semper in omnibus suis occurrentiis recurrerunt ad istam Sanctam Sedem, et ab ea fuerint bene satisfacti, et ex eadem spe eademque fide, quam habet erga Sanctitatem Suam, desiderat uti medio Suae Sanctitatis. Propterea vobis placeat ad servitium maiestatis suae tantum operari, quod Sanctitas Sua strictissime committere velit legatis et nuntiis suis apud caesaream et regiam Romanorum maiestates agentibus, quod omni auxilio et favore instent pro consequenda sancta pace cum agentibus maiestatis regiae, domini mei. Quae quidem unio, si, ut speramus, mediante bona opera Suae Sanctitatis secuta fuerit, cognoscemus totam illam communem salutem non aliunde profecta, quam a Suae Sanctitate. Et hanc vestram diligentiam et bonam sollicitudinem maiestas sua cum aliis vestris sibi prae­stitis officiis benigne compensabit. [3.] Dominus Hieronymus Lascus noster vayvoda Transsylvaniensis credo, quod fuerit Dominationi Vestrae cognitus in Constantinopoli. Hic vadit ad conventum Spi- rensem per Postam pro ista concordia, quem brevi sequar conpetentibus diebus cum uno ex principalioribus baronibus huius regni et affine maiestatis regiae. Quod Domi­natio Vestra melius intelliget ex uno secretariorum maiestatis regiae et forsan a magi­stro Thoma noto Dominationi Vestrae. Diceret fortasse Dominatio Vestra, quod expedi­ret oratores magis insignes mitti ad talem effectum. Dico, quod si sciretur illos habi­turos locum et acceptatum iri, sicut solet fieri erga ambassatores huius regni. Et haec quoque fuisse cogitata, sed ad cavendum inconveniens, quod ego incurri reperiendo ambas curias in Bononia. Visum est maiestati regiae pro minori honoris sui detrimento modum hunc esse meliorem, et quod tempus restaurabit omnia, dummodo gratia Sedis Apostolicae in nihilo sibi deficiat. Nova harum partium intelliget Dominatio Vestra et res satis esse tranquillas. Paulus archiepiscopus Strigoniensis ambarum regum proditor libens rediret ad gratiam, si modum indulgentiae adinvenire posset. Vagatur per aliquot archiepiscopatus loca abiectus misere universis. Ultimus articulus nihil aliud continet, quam conflictum iamdiu habitum inter regem Poloniae et vayvodam Moldaviensem earum certarum differentiarum, quae inter eos vigebant. 278

Next

/
Thumbnails
Contents