Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

Sed mi. Reverendissime Domine, necesse esset, nos illa occulta apertius intel- 15 legere. Itaque rogo Vestram Dominationem, velit nobis aliquid apertius significare, quod facere poterit secure per has notulas occultiores, quas ad Vestram Dominationem mitto hanc solam ob causam. Dominatio Vestra Reverendissima dignabitur habere excusatam regiam maiestatem, si desperata iam penitus omni cum adversario tolerabi­lioris concordiae ratione, cogetur regnum iniuste occupatum illis modis, quibus 20 poterit, recuperare, de quo quid ego sentiam, maiestas sua novit, et Vestra etiam Dominatio Reverendissima ex his, quae toties cum ea locutus sum, suspicari potest. Sed meum sentire vel etiam prohibere nescio, si tantum ponderabit, ut ille malit vitam miseram ac turpem perpetuo in exilio agere, quam in regno nobilissimo atque opulentissimo adiutus opera eorum, qui sunt ei ad nutum, regnare. Dominatio Vestra 25 Reverendissima, scio, quod intelligit haec omnia, quae scribo, et ex illis, quae ex Stryso ad Vestram Dominationem 21 huius mensis sunt scripta,4 potuit funditus omnia intelligere. [3.] Nos hodie, id est 28 huius mensis, venimus huc ad Homonna salvi et incolumes, quo nuntiantur nobis omnia prospera ex omni parte. Non possumus intelligere hostes 30 habere aliquas copias in ulla regni parte, nisi non longe a Vienna duo milia equitum et peditum, ea etiam male soluta. Regiae autem maiestati, postquam ad hoc ventum est, non deerunt multa milia et equitum et peditum, quibus facile possit esse hoste superior. Sed utinam ne in nemore Pelio,5 quod veteri proverbio dicebatur. Haec, quae scribo ad Vestram Reverendissimam Dominationem, scribo similiter ad praefectum illustrem 35 dominum meum, dominum castellanum.6 Et cum his servitia mea Vestrae Reverendis­simae Dominationi et eidem domino meo, domino castellano unice commendo. Et reverendissimus dominus meus, dominus Colocensis commendat. Quae optime valeat. Ex Homonna 28. Octobris 1528. 40 Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus Stephanus Brodericus Sirmiensis subscripsit On the hack side: Reverendissimo in Christo patri, domino Petro Thomicio episcopo Cracoviensi, vicecancellario regni Poloniae, domino mihi observandissimo, Cracoviae. [alia manu: redditae in Kyelcze 20 Novembris] 14 post ncccssc del. cst suprascr. cssct. 24 post opulentissimo del. per eos suprascr. adiutus. 14 post nos del. ista 30 post milia dei peditum 19 post iniuste del. a se 37 post commendat del. cx 4 This letter did not survive. 5 Ennius Trag. 208. (Utinam ne in nemore Pelio securibus caesa accidisset abiegna ad terram trabes.) Several others cite the expression based on this. Cicero (Gael 18,12; Inv 119,7; Top 61,3; ND 3,75,8; Fat 35,2; RhetHer 2,34,27); Terentius Varro (L, 7,33,3) and Quintilian (Inst 5,10,84). 6 Krzysztof Szydlowiecki. 232

Next

/
Thumbnails
Contents