Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

hora venit ad maiestatem regiam nuntius, non postremae conditionis homo, qui proelio interfuit et omnia oculis vidit: exercitum illum per nostros esse penitus deletum, castra etiam, in quae post primam fugam confugerant, capta et direpta, omnes fere, qui in castra fuerunt, occisos, bombardas omnes et quidem pulchras acceptas. Exercitus iste 20 erat conflatus ex copiis Pauli Strigoniensis, Thomae Agriensis, Thurzonis et Nandor- yspani et quorundam aliorum adversae partis, item Cassoviensium et aliarum civi­tatum: erant et CCCC lancigerii Germani. Ante proelium hortati sunt eos nostri, ut proelium omitteretur, ne fieret tanti Christiani ac fraterni sanguinis effusio, ad quae illis, dicit iste nuntius, superbissime atque insolentissime respondisse convitiis etiam et 25 probis turpissimis additis. Haec volui Dominationi Vestrae Illustri ita, ut accepi, esse nota, quae pro eo amore ac favore, quo serenissimum regem nostrum prosequitur, scio, quod super his ex corde laetabitur. Cui servitia mea unice commendo. Quae optime valeat. Ex castro Thamowiensi 28. Septembris 1528. 30 Vestrae Dominationis Illustris servitor deditissimus Stephanus Brodericus subscripsit [3.] Supervenit de hoc, scriptis his, alius nuntius domini Francisci de Homonna. Audimus etiam in Sclavonia, vel ibi prope, nam de hoc adeo certi adhuc non sumus, 35 copias Ferdinandi regis per dominum Zagrabiensem, Ioannem Banffy, ac nonnullos comitatus regi fideles esse profligatas. Dominus Thornaly scribit ad se recens allatum de profligatione octingenti equitum Petri Perenii, de capite Maylad et Francisci Erdeulii, qui illis copiis praeerant, a nostris portatis.7 111 Piotr Tomicki to István Brodarics Cracow, 29 September 1 528 Manuscript used: BN T. 9. fol. 11 r—12v.1 Published: Acta Tomiciana X. 3X8. /. He is happy to hear through Chaplain Tamás that things are going well for King John and his followers. God grant that all their hopes get fulfilled in the future. — 2. He could collect the / 00 forints requested in Polish money only, which he exchanged to 70 Hungarian gold coins, and this is what he is sending to Bro­darics. He sent the requested horses to Radlow; Brodarics can fetch them there if they are needed. Let Brodarics accept all this in good faith. 24 illis in ms. orig. ad Tomicium scripto illos 7 Regarding the postscript, see notes for the previous letter. 1 Draft. Further manuscripts: BK 226 fol. 40(M01; BK 220 fol. 268r-v; BJ 6551 fol. 493-494; BCzart TN 42. fol. 249-250. 228

Next

/
Thumbnails
Contents