Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1528
Reverendissime Domine, Frater et Amice Carissime ac Honorande. [1.] Dominus Thomas,1 2 3 4 2 Dominationis Vestrae Reverendissimae capellanus diligenter mihi omnia exposuit, quae a Dominatione Vestra Reverendissima in mandatis acceperat, quae quidem mihi auditu fuerunt jucundissima, uti et cetera semper alia, 5 quae in rem serenissimi domini regis loannis dicuntur, gratissima et iucunda esse consueverunt. Faxit Omnipotens Deus, ut ea omnia, in quibus spem et exspectationem suam fixit maiestas sua, felices sortiantur et habeant exitus. Hoc enim mihi et illius maiestatis et Dominationum Vestrarum, quae cum illa periclitantur, causa optatius et magis gratum vel iucundum nihil accidere posset. 10 [2.] Quod autem scripsit3 Dominatio Vestra Reverendissima, ut illi monetae Cruciferae, vel quae in Pannonia in usu haberetur, florenos centum mitterem, equidem habere hic aliam monetam praeter nostram non potui, ex qua centum florenos nostrates permutari feci in septuaginta aureos Pannonicos, quos Dominationi Vestrae gratissimo animo mitto, et praeterea pellem sobellinam, de qua mihi dominus Thomas dixerat et quam is ego ad usum meum selectam habueram. Equos etiam, quos habere a me optabat, in Radlow misi, quos illic, cum fuerit opus, Dominatio Vestra Reverendissima accipi faciet. Quae omnia Dominatio Vestra Reverendissima eo animo, quo a me dantur, accipiat nempe liberali et grato. Etenim uti saepe pollicitus sum, ego etiam nunc id prae me fero, ut in ea fortuna et egestate Dominatio Vestra, quantum in me est, non deseratur. 20 Cuius benevolentiae et amori fraterno me plurimum commendo eamque felicem esse et incolumem vehementer desidero. Datum Cracoviae die Sancti Michaelis anno domini etc. In the lower part of the letter: Reverendissimo domino Stephano Broderico, episcopo Sirmiensi, fratri et amico carissimo ac honorando. 1 post Domine Jel. et domine ct domine amice suprascr. manu Tomicii Frater et Amice carissime ac 2 post capellanus Jel. exposuit 3 post mandatis Jel. ad nos 4 post quidem Jel. ego 4 post alia Jel. solent 8 post Vestrarum Jel. causa 10 post monetae Jel. pannonicae suprascr. manu Tomicii Cruciferae 11 post vel Jel. istic esset suprascr. manu Tomicii quae tttte in Pannonia 11 post haberetur Jel. aureos suprascr. manu Tomicii florenos 12 post centum Jel. ducatos suprascr. manu Tomicii florenos 14 post pellem Jel. de suprascr manu Tomicii sobellinam 14 post quam Jel. etiam 15 Equos [...] faciet, in marg. manu Tomicii 19 post me Jel. esset suprascr. manu Tomicii est 2 Tamás Mindszenti. 3 See the letter by Brodarics on 23 September 1528. 229