Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

[2.] Et equidem ego cum propterea, tum etiam quod nullo officio studia voluntatis et acclinationis meae hactenus serenissimo domino regi loanni et Dominationibus Vestris declarare potuerim, mirifice doleo, me tanto tempore aegritudine impeditum et Ion­io giore locorum intervallo disiunctum a maiestate sua et Dominationibus Vestris abfuisse, tamen quia non mea culpa sit hoc admissum, puto ad voluntatem Dei potius et fatorum ordinationem referendum esse, quam negligentiae vel rusticitati meae attribuendum. Absenti etenim mihi, quod affirmare audeo, deerat nunquam ea faciendi et praestandi animus, quae vel ad officium meum pertinerent vel ex voluntate et sententia serenis- 15 simi illius maiestatis et Dominationum Vestrarum essent. [3.] Plane istis nunc litteris Dominationum Vestrarum ego sum maiorem in modum recreatus, quod ex illis perspexi ductu et consilio Dominationum Vestrarum serenissi­mum regem et dominum illarum ad pacem et concordiam inclinare animum incipere.4 Namque ea res ad ingens totius reipublicae Christianae commodum et utilitatem, tum 20 etiam Dominationum Vestrarum et eiusdem serenissimi domini regis sui, simul et nos­tram omnium consolationem spectare videtur. Faxit Deus Omnipotens, ut quemadmo­dum coepit maiestas sua velle pacem, ita felicissime et cum bono publico eam perfi­ciat et cum adversario suo redeat in gratiam. [4.] Quod autem mihi conditiones ex voluntate illius maiestatis propositas 25 Dominationes Vestrae Reverendissimae non perscripserunt, boni consulo, ut res secre­tior et magis celata esse possit, nec enim magni interest, me eas interim, quod venio Cracoviam, ignorare, cum praesertim serenissimae regiae maiestati domini mei eas perscripserit dominus castellanus Cracoviensis. Ego enim quanto celerius me hinc absolvere potuero, tametsi tumentibus et vacillantibus nonnihil adhuc pedibus, Craco- 30 viam me conferam libenter et illic omni opera, cura, diligentia, studio denique ac officiis meis agam et praestabo sedulo, quae et ad publicam utilitatem et serenissimi regis Ioannis dignitatem et splendorem arbitrabor pertinere. Dominationum etiam Vestrarum consuetudine et familiaritate frequentata iacturam intermissi usus sarciam. Quarum me interea amori et benevolentiae fraternae ex animo commendo simulque 35 rogo, ut me, officia servitutemque meam per occasionem serenissimo domino regi suo commendent, ipsae vero sint felicissimae et optime incolumes et me diligant. Datum in Kyelcze In the lowcn-part of the letter: Reverendissimis in Christo Patribus et dominis, dominis Francisco archiepiscopo Colocensi et Stephano Broderico episcopo Sirmiensi fratribus et amicis honorandis 24 post voluntalc dei serenissimi domini sui suprascr. 32 dignitatem ct in nuns’, numu Tomicii illius maiestatis 34 ex animo in mars’, numu Tomicii 24 post propositas del. Dominationes Vestrae suprascr. numu Tomicii Dominationes Vestrae Reverendissimae 4 It seems that the desire for peace was not that strong in King John: Tomicki and Szydlowiecki informed Ferdinand on 27 August 1528 that they had requested Brodarics to prepare a draft of an agreement which would be that basis for the talks with Ferdinand. However, even they deemed the version produced by Brodarics unacceptable themselves. See: HHStA, Polen I. Kart. I. Konv. 1527-28, fol. 112-114. 219

Next

/
Thumbnails
Contents