Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1528
5 10 15 20 25 30 35 Dominationis Vestrae Reverendissimae procedere ex mera sinceritate et amore, veluti et a bono amico suo, et a Christiano antistite, Christianae reipublicae quieti, quantum in se est, studiosissime consulente. Durum tamen nimis ac difficile dicit esse sua maiestas, quod et Reverendissima Dominatio Vestra fatebatur, diadema legitime semet adeptum deponere, et illi cedere, qui nec iuris aliquid in regno habeat, et omne fundamentum suum in sola vi atque annis et in subditorum suae maiestatis perfidia et proditione posuerit. [2.] Ad particularia respondit, quo ad Tureum, ubi Vestra Reverendissima Dominatio Christiane et amice monet, ut caveat publicam per hoc et patriae suae et totius Christianae reipublicae iacturam ac turbationem, dicit sibi saepe, et omnibus fere momentis haec in mente versari et ab initio versata esse, ac propterea abstinuisse, quantum potuit, ab hoc genere defensionis, usque ad extremum passum esse omnia illa acerbissima, quae omnes viderunt; non ignorare praeterea, quid ex similibus dissidiis acciderit imperio Constantinopolitano, sed primum non esse adeo nunc extimescendum tale periculum, deinde si quid etiam tale contingeret, illi debere imputari, qui causam dedit, non sibi, qui Deo teste et serenissimo rege Poloniae ac Vestris Dominationibus paratus fuerit ad omnia, quaecunque principem Christianum facere decuisset, licere et divino et humano iure vim repellere vi; non defuisse, nec nunc deesse principes, qui nulla tanta necessitate coacti quaesierint et quaerant amicitiam Turei totis viribus,1 sibi iniuste spoliato et pulso regno minus posse hoc, si faceret, verti vitio.1 2 [3.] Quod ad dominos Hungaros attinet, dicit non esse rem suae maiestatis adeo in animis Hungarorum desperatam, sicuti multi forte opinantur, neque paucis dumtaxat, qui sibi atrocioris delicti sunt conscii, exceptis alios Hungaros tam dominos quam nobiles ac plebeios adeo esse alienos a sua maiestate, et adeo amicos vel Ferdinando vel nationi illi, quam semper odio sint persecuti. [4.] De principum Christianorum auxiliis dixit se certum esse, quod illi, et praesertim Christianissimus rex,3 eum non deserent,4 ut quibus omnibus sit potentia istorum duorum principum5 infensa et formidolosa, sed si nihil aliud prodessent principes Christiani, in hoc dicit eos non parum sibi prodesse, quod teneant istis bellis intestinis tam caesarem, quam Ferdinandum distentum, ut eis non vacet soli oppressioni Hungáriáé operam dare. In hanc sententiam plura locuta est sua maiestas, quae ego sum- matim refero. In summa, Reverendissime Domine, res suae maiestatis non videntur adeo desperatae, ut videatur festinandum ad has extremas regni legitime adepti turpiter 1 Obvious allusion to French King Francis 1. It was common knowledge that for the sake of an anti- Habsburg war he formed an alliance with the Turks. : Almost identical arguments appear in Szapolyai's letter to Clement Vll on 21 May 1528. See: Tiicincr Augustin, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium Historiam Illustrantia, Romae, 1863, 599-600. ' King of France Francis I. 4 In the summer of 1527, Szapolyai joined the anti-Habsburg League of Cognac formed by the King of France. His envoy, Dalmatian Tranquillus Andronicus travelled to Paris in the autumn of 1527 and returned in the spring with a detailed offer from the French King. More on this: Bárdossy László, A magyar politika a mohácsi vész után, Budapest, 1943, 75-78. 5 This is a reference to the Habsburg dominance represented by Charles V and Ferdinand. 212