Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

40 45 50 55 60 65 70 abiciendi conditiones. Acceperit tamen gratissimo animo, ut dixi, consilium Vestrae Reverendissimae Dominationis, et nescio adhuc ad quid possit vel induci, vel non induci, sed non despero, qui ad aequas et bonas conditiones deduci possit. [5.] Illud maiestas regia vehementissime fuit mirata de quaerendo sibi aliquo alio receptaculo, si illud ei fixum animo maneret, nullo modo velle concordare cum rege Ferdinando. Mirabilem esse dicit sua maiestas istam amicitiam, affinitatem6 et confoe­derationem, ut sibi in regno principis tot vinculis coniuncti et nationis adeo sui et familiae suae amicae ac studiosae non sit aliter receptaculum, nisi velit suum suo inju­stissimo vexatori ac persecutori cedere; Dominationes Vestras et maiestatenr regiam magis decuisse ad hoc cogere adversarium tunc, cum res in maiestatis suae arbitrio versabatur,7 vel postquam vidit eum tergiversari et ad nullas iustas conditiones descen­dere, sed arma tantum et haec quidem iniustissima contra Christianum et maiestatis suae affinem et confoederatum principem moliri, dixisset sua maiestas8 nihil sibi velle esse commune cum eo principe, qui omnia iusta recusaret. [6.] Istud dicit maiestas regia non esse servare neutralitatem, quam regia maiestas9 ipso invito et contradicente sit professa in publico regni sui conventu.10 11 Idque tamen ipsum contra foedera, quae suae maiestati cum maiestate regia exstare tunc allegaban­tur, et re vera exstant. Sed hoc esset declinare in totum ad alteram partem, a iusta videlicet ad iniustam, quare hortatur maiestas regia Vestram Dominationem Reveren­dissimam uti amicum carissimum ac praecipuum, velit deponere ex animo huiusmodi indignas suo principe, indignas etiam tali ac tam Christiano antistite cogitationes. Sed potius pro amore, quo non dubitat se a Vestra Dominatione sua maiestas prosequi, velit persuadere unacum amicis et fratribus suis maiestati regiae, ut sua maiestas satisfaciat fidei et obligationi suae, qua se litteris suis mediantibus manu sua subscriptis obstrinxit maiestati regiae et domui Scepusiensi, quarum litterarum exemplum sua maiestas dicit se misisse ad regiam maiestatem per dominum Colocensem.11 [7.] Dicit postremo maiestas regia, quod Vestrae Dominationes neque in tantum timere deberent Ferdinandum, quantum timent, neque ita desperare de statu suo sicut desperant, neque ita facile recedere ob vanos quosdam metus ac respectus ab his, quae iusta et sibi debita esse cognoscunt. [8.] Haec scribo de mente suae maiestatis, perlecta per suam maiestatem, et haec respondit ad nuntiata Vestrae Reverendissimae Dominationis. Ego quod ad me attinet, non cessabo unquam agere gratias Vestrae Dominationi Reverendissimae pro tanta eius 6 Sigismund’s first wife Borbála Szapolyai was the sister of John. 7 The talks in Olomouc in June 1527 took place under the patronage of Sigismund. It became clear only later that Ferdinand just used them to gain time. He started the war against Szapolyai in July. 8 King of Poland Sigismund. 9 King of Poland Sigismund. 10 Sigismund declared to Szapolyai’s envoys in February 1528 that he is not willing to support either party against the other, he is only ready to mediate for peace. This decision obviously favoured Ferdinand who was superior regarding military power. See Sigismund’s response to Brodarics and Frangepán on 20 February 1528. 11 Archbishop of Kalocsa Ferenc Frangepán was the other prominent diplomat of Szapolyai besides Brodarics. 213

Next

/
Thumbnails
Contents