Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

sibi per hoc infensiorem. Fortasse, visis iuribus suae maiestatis, regnum ei adiudica- bitur, atque ita cum magna sua gloria illud obtinebit, et obstruet ora multorum hanc violentam, ut illi dicunt, illius regni praesertim tali ac tam periculoso tempore occupa­ns tionem non mediocriter improbantium, et sic adversarius etiam suae maiestatis cogetur suae maiestati colla submittere. Si vero maiestas sua adversario iustitiam tantum et iudicium implorante atque inclamante iustitiam recusare pergat, cavendum erit suae maiestati, ne vel adversarius aliquo occulto Dei iustitiam adiuvantis auxilio adiutus contra suam maiestatem praevaleat, vel uterque a tertio regno eiciatur, et universa no respublica Christiana suam maiestatem pro hoc perpetuo incuset. De hoc loquatur orator diligentissime coram rege Ferdinando in consilio, sed tunc, ut dictum est, quando viderit eum ad propria regiae maiestatis petita nullum bonum responsum dare. Denique, si regem omnia recusantem viderit, dicat postremo, ut maiestas sua remit- 185 tat oratorem cum aliquo responso ad maiestatem regiam Poloniae, ex quo possit intel- ligere maiestas sua, si quid adhuc spei superest, et quid tandem ad petita regiae maie­statis pro bono totius Christianitatis sit sua maiestas rex Ferdinandus factura, ut col­late simul responso, quod a rege Ioanne reportabitur, et responso suae maiestatis, sciat regia maiestas Poloniae, quid agere debeat.12 180 post maiestatem BK 220, BK 223 add. regem 187 post maiestatis BK 220, BK 223 add. Poloniae Ferdinandum 188 suae maiestatis: regis Ferdinandi BK 220, BK 223 12 In BK 220, one can read Górski’s note at the end of the document: Legationes vero, quas Cricins conscripsit ad Ioannem et Ferdinandum reges, vide infra folio, quae ob mutationem fortunae mutatae fuerunt, quemadmodum reliqua legendo videbis, loannes, rex Hungáriáé sexta Martii ab exercitu regis Ferdinandi proditione suorum in proelio victus et fuga in Poloniam delatus, vigesima secunda Martii ad Camieniecz castrum in terris Submontanis pervenit. Inde se ad Tarnow contulit et illic est commoratus. 206

Next

/
Thumbnails
Contents