Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

hoc idem agat. Si erunt apud regem Ferdinandum aliqui ex potioribus consiliariis Ger- 140 manis, prout verisimile est futuros, hoc idem agat cum illis. Sed ante omnia cum Alexio Thurzone et Maria regina, quae si erit absens, adeat tamen eam omnino et cum ea diligentissime de his rebus agat. [ 10.] Et si respondeatur ex adverso Tureum pro hac aestate vel quieturum, vel aliquo alio arma moturum, dicat: id no[n] esse verisimile propter illa, quae sint maiestati 145 regiae nuntiata ex fidelissimo loco, Tureum alioquin esse astutissimum et saepe aliud tingere aliud agere, deinde dicat, quodsi etiam pro hac aestate Tureus Hungáriám non esset invasurus, suae tamen maiestati regi Ferdinando, veluti prudentissimo principi esse in futurum quam longissime rebus suis prospiciendum, et virium illius magnitu­dinem esse pertimescendam, neque esse, quod speret in pace cum eo ineunda propter 150 causas superius dictas. [11.] Quodsi interim fieret in rebus vel Ferdinandi vel regis loannis, vel rebus Turcicis aliqua insignis mutatio, moderetur orator omnes suas actiones pro tempo­ris qualitate, et sese ad statum rerum accommodet, nam in his consilium ei prae­scribi non potest, tendat tamen ad eum, qui superius est expressus et per quem 155 Ferdinandum ad pacem inclinare possit, scopum et huc omnes ingenii sui vires intendat. Illud meminerit regem Ferdinandum longe facilius trahi posse ad omnia, si intellexerit loannem a Turea habiturum auxilia. Postremo si videat orator Ferdinandum regem neque precibus ullis flecti, neque ullis consiliis acquiescere, veniat ad illud, ut 160 dicat Ferdinando: si sua maiestas nihil aliud facere vult, faciat illud saltem, quod a Christiano principe recte negari nullo modo potest. Sit contenta sua maiestas, quod haec causa iurc discernatur, remittatur in arbitrium aliquorum, qui neutri parti sint futuri suspecti, et quidquid illi decreverint, id per utramque partem observetur. Christianos nos esse, dicat orator, eidem Christo Domino 165 omnes, ita reges, ut pauperes subiectos, iure esse et aequitate, non armis invicem Chri­stianis hominibus contendendum, reddituros districtam in districto Dei iudicio rationem omnium nostrarum actionum, praesertim tanti sanguinis Christiani fusi. Deinde illud quoque adiciat nullum violentum ac minus iuste quaesitum solere esse perpetuum, immo nec diuturnum, exstare sexcenta huius rei exempla tam in veteribus diversarum 170 nationum, quam in recentioribus Christianorum historiis. Maiestas sua, tanquam prin­ceps iustus et catholicus, non recuset id, quod iustum est et aequum, ne Deum reddat 144 non carrexi ex: nos; BK 220, BK 223: non 153 consilium ei; ci consilium /iA' 220. BK 223 147 veluti om. BK 220. BK 223 155 post Ferdinandum BK 220, BK 223 add. regem 149 esse om. BK 220, BK 223 155 scopum: scopon BK 220. BK 223 149 esse: esset BK 220. BK 223 157 post si BK 220. BK 223 add. Ferdinandus 151 Quodsi: Etsi BK 220. BK 223 168 minus iuste: iniustc BK 220. BK 223 111 111 Tamás Szalaházy (around 1480-1535), Bishop of Veszprém, a prominent figure in the Habsburg administration in Hungary. On his life more recently: Fazekas István, Szalaházy Tamás, cg)’ Habsburg-hű főpap portréja, Történelmi Szemle, 2007, 19-34. 11 Simon Erdődy, Bishop of Zagreb (1518-1543). Croatian-Dalmatian-Slavonian Ban of Szapolyai (1529-1534). His biography: Andrija Lukinovic, Siimtn Erdődy. = Zagrebacki bisknpi i nadbiskupi, Zagreb, 1995, 233-237. 205

Next

/
Thumbnails
Contents