Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1528
110 115 120 125 130 135 rex Deum iustum esse, immo ipsam iustitiam, solere saepe intrare in aures divinas huiusmodi clamores, quales nunc adversarius suae maiestatis per universum Christianum orbem faciat, nihil aliud nisi iustitiam implorans. Bella et quaecunque dissidia non semper esse in manu forti et brachio excelso, sed saepe etiam nutu et voluntate Dei, qui iustitiae favere soleat, dirimi ac terminari, et haec maiestatem regiam dicere, non uti iudicem, vel iurium suae maiestatis diminutorem, sed quia iudicat maiestas regia Christiano et iusto principi haec vel imprimis esse consideranda, ac suae maiestati potissimum, quam scit omnium suarum actionum scopum in Deum dirigere, et totum pro sua bonitate ac religione a nutu et voluntate divina pendere. [8.] Dicat postremo dominus orator maiestatem regiam Poloniae per haec functam esse officio suo apud utrumque regem, qui si consiliis suis salutaribus morem gesserint, acturam se Deo imprimis, deinde utrique ipsorum gratias et maxime suae maiestati, utpote in cuius manu magis nunc esse videat et pacem et bellum. Si vero consiliis suis nullum esse locum apud eos viderit, deploraturam se, quod et hactenus fecerit, iugibus lacrimis et suspiriis communes calamitates et infelicem reipublicae Christianae sortem, cui in hunc etiam miserabilem modum afflictae nulla quies ab intestinis bellis concedatur, suis autem rebus licet per haec ipsa dissidia in extremum discrimen adductis, quocunque tamen modo et quanto celerius possit, consulturam. Haec vero, quae et nunc agat et antea egerit apud utrumque regem, omnibus principibus Christianis perscripturam, ut totus Christianus orbis intelligat maiestatem regiam nihil penitus omisisse ab initio istarum dissensionum, quod ad commodum utriusque ipsorum et ad quietem ac salutem pertinuerit. [9.] His coram serenissimo rege Ferdinando in publico eius consilio dictis, adeat postea orator utramque reginam7 et maxime Mariam, si cum fratre erit, agat haec eadem cum illis, hortetur eas nomine regiae maiestatis, ut se pro pace interponant, pacem suadeant, respiciant haec pericula iam iam ventura et exterminium horum regnorum. Deinde adeat privatim potiores consiliarios, imprimis Alexium Thurzonem et palatinum,8 deinde Paulum archiepiscopum,9 Petrum Perenni, Thomam episcopum Vesprimensem,10 Simonem episcopum Zagrabiensem,11 si eum ibi reperiet, apud quos 110 post rex BK 220, BK 223 add. Ferdinandus 111 suae maiestatis; regis Ferdinandi BK 220, BK 223 113 non semper esse in manu forti: non esse in manu forti semper BK 220. BK 223 114 post regiam BK 220. BK 223 add. Poloniae 115 suae maiestatis; regis Ferdinandi BK 220. BK 223 116 maiestas regia: regia maiestas BK 220. BK 223 117 suae maiestati: regi ipso Ferdinando BK 220. BK 223 117 quam: quem BK 220. BK 223 12! suae maiestati: regi Ferdinando BK 220. BK 223 130 post regiam BK 220, BK 223 add. Poloniae 131 post salutem BK 220. BK 223 add. publicam 7 Namely Anna Jagiello, wife of Ferdinand, older sister of Louis II, and Queen Maria, Ferdinand’s sister, widow of Louis II. s Palatine István Báthori was a leading pro-Habsburg figure. 5 Pál Várday (1483-1549), Archbishop of Esztergom. Originally he stood for Szapolyai who made him Archbishop of Esztergom, but seeing Ferdinand's successful military campaign he changed sides quickly. Ferdinand rewarded him with the position of Chancellor. Later, too. he was keen to “adjust" his loyalty to the momentary distribution of power. On his early career, see: Laczlavik György, Várday Pál esztergomi érsek, királyi helytartó Mohács előtti pályafutása. Levéltári Közlemények. 2004/2, 3-43., on his career after Mohács: Idlm., Várday Pák 1526. november 15-1549. október 12. = Bckf Margit (ed.) Esztergomi érsekek. 1001-2003. Budapest, 2003, 240-247. 204