Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1528

pecti iudicis, subiturum aequo animo omnem, quamcunque iustitia tulerit, sive aeq­uam, sive iniquam sortem; si vero vi et armis secum agatur, tentaturum eum prius omnia extrema, quaecunque pro regni et status sui conservatione facere possit, quam regno legitime, ut ipsi dixerunt, adepto vi eiciatur, ex quo si quid adversi reipublicae 75 Christianae eveniat, non regi ipsorum, sed ei, qui eum ex regno eicere conetur, fore imputandum. Quae verba, dicat, maiestatem probe intclligere, quam vim habeant et quorsum tendant. [6.] Illud etiam cogitandum esse, dicat dominus orator regi Ferdinando, non defu- turos, si Hungária per ista dissidia pereat, qui magnam huius culpae partem sint suae so maiestati ascripturi, suam enim maiestatem tale regnum occupasse, quod non erat veri­simile privatis suae maiestatis viribus a tanto hoste defendi posse, loannem vero regem fortasse potuisse illud aliquibus foederum conditionibus salvum reipublicae Chris­tianae conservare, prout oratores eius sint de hoc coram maiestate regia et toto con­silio ac regni conventu non semel protestati. 85 Illud etiam atque etiam inculcet orator serenissimo regi nullam omnino iam aliam vel certe difficillimam rationem retinendae a Tureo Hungáriáé esse, vel etiam inposte- rum fore, rebus praesertim Christianis in hunc modum se habentibus, nisi per foedera, foederum autem rationem cum Turea ineundorum esse suae maiestati difficillimam et paene impossibilem, quia Tureus nunquam sit (quod et alias facere negavit) Siciliam, 90 Apuliam et Italiam in huiusmodi foedera Hungarica recepturus. Volet enim ita foedus inire cum Hungária et cum his provinciis septentrionalibus, ut liberum sit ei Chris­tianae reipublicae occupandae inhianti in illas regiones facere expeditionem. Regis vero Ioannis non esse eandem in hac parte rationem. [7.] Pulchrum fuisse et nunc esse dicat, quomodocunque sua maiestas ad regnum 95 Hungáriáé occupandum et ad hoc tam grave onus Hungáriáé a Tureo defendendae assu­mendum animum adiecerit, alieno periculo, aliena cura, alieno sumptu, tuto in pacatis regnis imperare et a tanto hoste, quantus Tureus, alienis alis protectum regnare. Dicat orator non esse inter postrema regi Ferdinando, uti principi iusto et catholico illud etiam considerandum, quam iuste et legitime petat Hungáriám, rege praesertim in loo ea et electo et coronato et oboedientiam totius regni praeter paucissimos consecuto, non quod maiestas regia, rex Poloniae, nunc indicem velit agere inter partes vel iura regis Ferdinandi facere deteriora, sed quod videt adversarium suae maiestatis, quidquid id sit, in quo is confidat, semper ab initio suscepti regiminis, tunc etiam cum res eius viderentur multum securae, fuisse paratum ad standum iuri et ad omnia, quae io5 iure decisa fuissent, libenti animo subeunda, et id ad universos etiam principes Chris­tianos perscripsisse, per quod non parum causam suam justificaverit coram Deo et hominibus. Nunc quoque in praeterito Piotrkoviensi conventu oratores eiusdem adver­sarii assidue hoc auribus regiae maiestatis et totius conventus inculcasse ct regem suum iudicio cuiusvis iudicis, modo non in totum suspecti, submisisse. Meminerit serenissimus 76 maiestatem: regem Poloniae BK 220, BK 222 80 suae maiestati: regi Ferdinando BK 220, BK 222 85 post regi BK 220, BK 222 add. Ferdinando 89 quia: quod BK 220, BK 222 94 post maiestas BK 220. BK 222 add. rex Ferdinandus 103 quidquid: quiequid BK 220, BK 222 108 post maiestatis BK 220, BK 222 add. Poloniae 109 cuiusvis: cuiuscunquc BK 220, BK 222 109 suspecti correxi ex: suscepti; BK 220, BK 222: suspecti 203

Next

/
Thumbnails
Contents