Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1527

10 15 20 25 30 35 consultius esse existimarem, possem id facere, quod vellem, quippe qui rebus in omni­bus nihil aliud fuerim secutus, nisi quod patriae ducerem esse conducibile, ne obolo quidem minimo vel a principe vel a reginali maiestate, domina mea gratiosissima unquam accepto. Qui cum postea et ius ac libertatem patriae nulli obnoxiae plenius cognovissem et sub perduellionis poena ad patriam revocarer,3 memor patriae, memor beneficiorum ab ea acceptorum, memor etiam maiestatem hanc regiam, dum in minore statu esset, rebus meis semper ex animo favisse,4 providens animo, quae ex his divi­sionibus et factionibus sequi possent, quae utinam non sequantur, memor etiam, quid ad me aliquando Vestra Reverendissima Dominatio multum certe vere et fraterne de rebus his scripserat, redii in eius gremium, quae me genuerat, quae aluerat, quae non parvis commodis et honoribus vestro potissimum patrocinio affecerat. Expositis tamen prius coram maiestate reginali, domina mea clementissima, et coram dominis consiliariis suae maiestatis utriusque ordinis et nationis omnibus meis rationibus ac mea huiusmodi voluntate declarata parabam etiam, ut omnia mea negotia clariora essent, ad principem, tunc Pragae agentem, proficisci, sed brevitas temporis non est passa.5 [2.] Res meae, Reverendissime et Carissime Domine, breviter in hunc modum se habent, quas cupio Vestrae Dominationi Reverendissimae et per eam dominis meis, domino palatino,6 et reverendissimo domino Cracoviensi,7 esse notas. De quibus dicet nonnulla dominus etiam Statilius,8 dominus et frater meus carissimus. Non dubito futuros, ut in talibus rebus quandoque evenire solet, qui aliter actiones meas interpretentur. Sed res ita se habet re vera, sicut praemisi. Intellexi ab hac maiestate domini mei gratiosissimi maiestatem istam,9 similiter domini nostri communis gratiosissimi10 nonnulla in meam commendationem nun­tiasse. Agnosco in hoc regiae maiestatis clementiam et benignitatem, agnosco Ves­trarum etiam.Dominationum in me singularem favorem. Si res nostrae, ut spero futu­rum, pacatiores fuerint, non dubito mihi commendationem huiusmodi plurimum pro­futuram. Deus optimus ita voluit, ut ego in omnibus et per omnia favore suae maiesta­tis et Vestrarum Dominationum adiuvarer ac sublevarer, nihilque mihi unquam obve­27 po.il domino suprascr. alia manu Christophoro 27 pos! domino suprascr. alia manu Tomicio epi­Schidlovicio scopo 3 The invitation for the national assembly announced for March 1527 did not threaten those remaining absent with repercussions. However, the assembly declared those remaining loyal to Ferdinand unfaithful and their estates were to be confiscated. See: MOE I, 108. 4 We have no knowledge of previous support of Brodarics by Szapolyai. 5 Thus, he informed Ferdinand in writing. See the letter by Brodarics on 18 March 1527. More recently on Brodarics switching sides: Kasza Péter-PÁLFFY Géza, Brodarics emlékkönyv. Egy különleges pártváltás a mohácsi csata után, Budapest. 2011. 6 Krzysztof Szydlowieczki 7 Piotr Tomicki 8 János Statileo (Statilius), Provost of Óbuda, travelled to Cracow in April 1527 for preparatory talks regarding the planned peace talks between representatives of Ferdinand and Szapolyai in Olomouc. l) Hungarian King János Szapolyai. 10 Polish King Sigismund I. 184

Next

/
Thumbnails
Contents