Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1527

40 45 50 5 10 nire prosperi posset, quod non semper recta a Vestris Dominationibus proficisceretur. Idem ergo Deus, qui hoc voluit, velit et efficiat, ut particulam saltem aliquam tot meritorum, tantae in me gratiae reservire aliquando Vestris Dominationibus et inprimis suae sacrae maiestati possim. Supplico Vestrae Reverendissimae Dominationi, dignetur per omnes occasiones servitutem meam humillimam in gratiam suae maiestatis commendare. Quousque vivam, sum maiestatem suam et domum istam serenissimam non aliter culturus ac serviturus, quam unus ex his, quos in suo regno procreatos fidelissimos habet. Nova, quae hic habemus, ab eodem domino Statilio intelliget. Me et mea servitia Vestrae Reverendissimae Dominationi humiliter commendo. Quae optime valeat. Ex Buda XII Aprilis 1527. Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor deditissimus Stephanus Brodericus Sirmiensis. 88 Piotr Tomicki to István Brodarics [Cracow], [April 1527] Manuscript used: BN T. 7. fol. I08r.1 Published: Acta Tomiciana IX. 109— 110. He has learnt from Palatine Báthori's envoy and from letters and report of others how difficult the situation is in Hungary due to the strife that is the result of the double election of the King. This would he dangerous even in peace time let alone now when the Turkish Sultan threatens the country. Sigismund will do everything he can to settle the discord if a solution can be found that does not damage his dignity. Reverendissime. Cum magno animi mei dolore cum ex domino Alberto, spectabilis et magnifici domini regni Hungáriáé palatini2 nuntio, tum etiam ex multorum litteris et nuntiis accepi, quo in cardine res regni Hungáriáé versentur, doleoque vehementer regnum hoc tam clarum tamque inclitum in hanc calamitatem, quam omnes perspicimus, devenisse. Quid enim ea scissione, quam ex duorum regum electione consequi necesse est, perniciosius excogitari potest, aut quid periculosius? In summa omnium rerum tranquillitate ea differentia ac dissensio intestina non periculosissima esse non posset, quid nunc sperandum est tam potenti et tam immani hoste cervicibus imminente? Deus Omnipotens summa sua misericordia fortassis talem pestem nobis avertet, sed et regia maiestas domini nostri communis suo conatu et studio ad tantum dissidium componendum non deerit, modo via et modus se offerrent, quibus id ex dignitate et 4 vehementer correxi ex: vehementer vehementer 1 Further manuscripts: BK 214 fol. I30v; BK 225 fol. 795-7%; BJ 6550 fol. 415v; BCzart TN 40. fol. 809-810. ' István Somlyói Báthori. 185

Next

/
Thumbnails
Contents