Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1527

[7.] Acciderunt quidam his superioribus diebus nonnulla, quae mihi difficillima certe fuere toleratu, et quae potuissent quemvis facile a servitiis Vestrae Maiestatis reddere alienum. Nam et tractatus secretiores quandoque me Posonii existente a me tanquam a 70 persona suspecta vidi esse celatos. Quam sit autem difficile ei servire, cui te noveris esse suspectum, immo quam ab homine ingenuo alienum, nemo est, qui ignoret. Et praeterea pensio sive intertentio ita est mihi a dominis Vestrae Maiestatis oratoribus oblata, ut vel ex eo facile intellexerim Vestrae Maiestatis a me alienationem. Nam post menses sex,12 quibus fui apud maiestatem reginalem in Vestrae potissimum Maiestatis 75 obsequiis, offerebantur mihi (quod me pudet scribere), florenos quinquaginta ea lege, ut alios quinquaginta ad aliud temporis fortasse semestre spatium exspectarem. Cum tamen ego non ignorem, Serenissime Princeps, quid fuerit datum et quid assidue detur aliis, quibus nihilo est inferior mea conditio, quid fuerit a Vestra Maiestate suas partes sequentibus promissum. so Praecesserat illud quoque, quod pedites Vestrae Maiestatis, quos Posonii habet, ne verbo quidem a me vel aliquo meorum unquam lacessiti, nocte intempesta tam me quam meis fere omnibus inprimum somnum resolutis hospitium meum armis et pixi- dibus aggressi, si fores domus effringere potuissent, procul dubio me simul cum fra­tre13 ac meis omnibus crudelissime interemissent, uno tamen ex servitoribus per eum, 85 qui nescio qua de causa clam fuerat domum paulo ante ingressus, haud levi vulnere affecto. Super quo toties conquestus, toties supplicans, toties iudicium implorans nun­quam merui exaudiri. [8.] Accessit postea infamia libellis Iohannis Cuspiniani14 nationi nostrae inflicta, ubi desertores et proditores vocamur, soboles scelerata nec terra nec aere ferenda, et 12 Brodarics arrived in Pozsony on 5 September 1526. From then on he belonged to the Habsburg party until mid-March 1527. 13 Mátyás Brodarics, then, seems to have visited Pozsony too in the winter of 1526-27. 14 Johannis Cuspiniani Oratio protreptica aci Sacri Romani Imperii principes et proceres ut bellum suscipiant contra Tureum... Viennae Austriae s. a. [1526]. Johannes Ctispinianus (Spieshaymer) (Schwein- furt, end of December 1473-Vienna, 19 April 1529), Humanist, physician, diplomat. Began his studies in Leipzig. Taught in Vienna from 1492. Received the title poeta laureatus from Emperor Maximilian. He was elected Rector at the University of Vienna, and held the title for several years. After the death of Konrad Celtis (1508), he taught poetics and rhetoric, and became a prominent figure in the Humanistic circle in Vienna. Completed diplomatic missions on numerous occasions from 1510. He took an active role in the preparations for the royal meeting in Vienna and claimed to have visited the Buda court 24 times during the process between 1510-15. He worked on intended major works of his life, the histories of consuls and emperors („Consules”, „Caesares”) until his death, and those were published only later (Cuesares, Strasbourg, 1540; Consules, Basel. 1553). Cuspinianus frequented the famous library of Matthias and took several Cor­vinas to Vienna. That is how those were saved from Turkish destruction. 176

Next

/
Thumbnails
Contents