Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1527

90 95 100 105 110 115 principes Christiani ad nos funditus e rerum natura tollendos atque exterminandos concitantur et advocantur.15 [9.] Accesserunt alia etiam pleraque, ut Luteranismi etiam labem foedissimam taceam, a quo Hungáriáé vehementissime timeo. Licet norim Vestram Maiestatem esse Christianissimam, non defuerunt, inquam, pleraque alia, quae negare non possum, quin me vehementissime moverint et moveant. Sed tanta fuit in me cupiditas Vestrae Maie- stati serviendi, quod haec omnia sustinuissem et sustinerem, meque, sicut hactenus feci, amicorum ope in obsequiis Vestrae Maiestatis sustentarem. Sed cum agatur de patria, cui omnia debemus, de eius libertate, quam tueri et usque ad unicam guttam sanguinis defendere tenemur, cogar id facere, cum bona venia Vestrae Maiestatis, quod patriae potius quam quod Vestrae Maiestati video esse conducibile. [10.] Et cum pro certo intelligam in ista proxima diéta16 me potissimum accusari, qui rege e medio sublato sigillum17 regni, quod apud me erat, ad Vestram Maiestatem extra regni limites detulerim, atque ibi plura in regni praeiudicium diplomata ac litteras con­fecerim, cogor quantum possum hanc notam diluere, et honorem meum defendere, ac me super his coram tota Hungária, cuius illud erat praecipuum pignus expurgare. Haec enim esse falsa et falso in me conficta. Vestra Maiestas est mihi testis, quae veluti iustis- simus princeps a me talia nunquam expetivit, immo credo ne cogitavit quidem. Neque item negligere possum eam notam, quam mihi cum aliis in hoc ipso con­ventu infligere nituntur, quod et coram maiestate reginali ac dominis consiliariis heri aperte dixi. Hominis prorsus imprudentis et famae suae prodigi esse existimans, pro causa, quam non videat satis firmis fundatam radicibus iustam proscriptionis ac perdu­ellionis notam a patria suscipere. [11.] Supplicaturus semper, dum vivam, Vestrae Maiestati, uti pio, iusto ct vero catholico principi, ut in Hungária quoque adipiscenda non aliud faciat, quam quod in minoribus regnis suae ditioni subiciendis fecit. Bohemia videlicet Slesia, Moravia, ad quae licet ei per regum nostrorum serenissimorum alterius filiam, alterius sororem, inclitam dominam reginam Annam18 ius competeret apertissimum, ea tamen modestia usa est Vestra Maiestas, ut non prius illarum provinciarum vel titulum sibi usurpaverit, 15 In part, Brodarics wanted to answer charges in the work of Cuspinianus when he wrote the history ot the battle of Mohács. See: Stephanus Broduricus, De conflictu Hungarorum cum Solymano Turearum imperatore cui Mohach historia verissima, published by Kulcsár Péter, Budapest, Akadémiai, 1985. More on the circumstances of how Brodarics’ work was born and on the role of Cuspinianus: Kasza Péter, „Mert látom, hogy néhányon /...] az eseményeket másképp mesélik, mint megtörténtek... " Megjegyzések Brodarics István História verissimá.jának keletkezéstörténetéhez. Irodalomtörténeti Közlemények, 2007, 323-342., the same in English see: ,,Because 1 Can See that Some [...] Tell the Events Differently to How They Hap­pened...” Comments to the Story of the Formation of István Brodarics's Historia verissima. Camoenae Hungaricae, 2007-2008, 47-63., and Gözsv Zoltán, Brodarics István történeti munkája, Pécsi Szemle, 2010/1, 30-35. 16 A reference to the national assembly summoned by Szapolyai for 17 March 1527, Buda. 17 Regarding the seal compare Brodarics’ letter to Krzycki and Jan Tarnowski in November 1526, where he states that the royal seal was smashed in order to avoid its misuse. IS Anna Jagiello. wife of Ferdinand, daughter of King Vladislaus II, sister of Louis II. 177

Next

/
Thumbnails
Contents