Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1526

5 10 15 20 25 30 body was rolled in cambric and finally sen/ fo Székesfehérvár, where the mayor also recognised the corpse; here it was entrusted to the care of Márton Horváth. Servitiorum meorum humillimam post commendationem. Reverendissime Domine, Domine Gratiosissime! [1.] His diebus serenissima reginalis maiestas Uldricum Czetrzicz cum quibusdam aliis fidelibus servitoribus suis ac litteris ad me miserat, mandaveratque, ut ipsi Czetr- zicio pro requisitione corporis maiestatis regiae, domini gratiosissimi felicis memoriae proficiscenti duodecim equites meos dare, ac cum ipso in eum locum mittere deberem. Quamvis hoc tam arduum negotium proceribus regni Hungáriáé attingeret, ego tamen iuxta meae fidelitatis exigentiam nolui maiestati suae medio tantum familiarium et servitorum meorum servitia exhibere, verum in persona mea propria cum eodem Czetrzicz ad hoc ipsum peragendum profectus sum. [2.] Noverit autem Reverendissima Dominatio Vestra, dicta et relata omnia memo­rati Czetricz fuisse verissima. Nam dum loco appropinquaremus, nec dum tamen attigissemus, Czetrzicz a longe locum mihi digito demonstravit. Festinanter illuc venimus, equum mortuum in luto et paludibus comperimus: Czetrzicz corpus regiae maiestatis illic esse arbitratus, spretis paludibus luto se iniecit, sub equo corpus regium cum reliquis comitibus quaesivit, nec reperit, arma tamen suae maiestatis ibidem invenit. Paululum inde progressi corpus unum exsangue vidimus, quod versando cognovimus corpus esse Trepka, magistri curiae regiae maiestatis suae. Multa denique corpora diutius versantes regium corpus inter illa non reperimus. Non longe sub quodam portu quandam sepulturam novam vidimus, et quasi divino instinctu humatum corpus maiestatis suae regiae cognovimus. Accurrimus omnes, ante omnes alios Czetrzycz unguibus suis terram coepit fodere, nos quoque similiter; primum a parte pedum aperta sepultura dextrum pedem hominis sepulti Czetricz arripuit, aqua duorum pileorum diligentissime lavit, signumque, quod maiestas regia in dextro pede habebat, deprehendit, exclamavitque voce magna: Hoc est regiae maiesta­tis, domini mei semper gratiosissimi certissimum corpus! - flexisque genibus cum lacrimis osculatus est. Re cognita corpus effodimus, caput primum et ora abluimus: pulcherrime per ea signa, quae regia maiestas in dentibus gerebat, se esse indicavit.2 [3.] Teges quidam erat nobiscum ductus, quem distendimus et in eum corpus maie­statis suae deposuimus, aqua pura abluimus. Absit adulatio, et Reverendissima Domi­natio Vestra credere dignetur, nunquam vidi corpus exsangue hominis tam incorrup­tum, tamque non fastidiosum et minus terribile. Nulla enim corporis maiestatis suae pars corruptionem aut foeditatem aliquam habuit, nec minimum vulneris etiam praeter 5 post ipsi: dei. Czetrzicz suprascr. Czelrzicio 22 vellicare dei. suprascr. fodere. 9 familiarium et servitorum correxi ex: familiarum et 30 post pura: dei. purissima servitiorum : Probably Louis 11 had an unusual, underdeveloped upper jaw (retrognathia superior) that was more in the rear than usual. Because of this, he had smaller than normal teeth which distorted his face and made it easily recognisable. See: Salamon Henrik, Adalékok a magyar fogászat történetéhez. Fogorvosok lapja, 1941. 147-158. 161

Next

/
Thumbnails
Contents