Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1526
eum contra se duceret. Quae verba nescimus, in quam partem interpretari. Regem et a caesare et ab omnibus miris laudibus extolli, sed eos, qui eum ad apertum periculum duxerint, maiorem in modum damnari. 65 [7.] Dicit caput Colocensis sequenti die magno honore praecedentibus tubicinis, fistulis, alio musicorum genere fuisse caesari praesentatum, longo tempore hastae longissimae suffixum prae tabernaculo caesaris stetisse. Existimant Dragffy quoque captum, sed id nondum constat, neque Nicolaus affirmare potuit. [8.] Dicit Budae fuisse in domo Caroli, magistri curiae reginalis in arce imaginem 7o regis et reginae, se vocatum ad lmbraym et interrogatum, si illa esset regum vera effigies, quod cum affirm asset, dixisse bassam, sunt certe, inquit, elegantissimi iuvenes. Multa talia ab eo audivimus, quorum aliquae eventus ipse vera esse docuit. Nam paucissimis post diebus ita factum est, sicut bassa futurum Nicolao affirmaverat: caesar ponte, ut supra dixi, super Danubio facto, castris in Rakosch positis, lustrato ibi exer- 75 citu, sola arce Budensi et secessu Niekensi salvo relicto, et stabulo regis et horto, exercitum vasa iussit colligere, praedatoribus ad omnia loca vicina et non vicina, tam Agriam, quam Cremniciam versus missis, ad omnes partes, totum eum tractum, qui est inter Ticiain et Danubium, ferro et igne vastaturus. Et inde prope ripam Varadinum Petri concessurus. Sunt, qui credant eum Transilvaniam versus iturum, sunt, qui so Severinum versus. Ego magis crediderim, et ita Bakisth quoque sentit, Varadino Petri et Nándor Albae hiematurum, ex eo loco Schlavoniam et omne quidquid intra Savum et Dravum est populaturum, et hac hieme ditioni suae subiecturum, sequenti postea vere rursus reliquias Hungáriáé repetiturum, quas in hunc modum sicut sunt viris, armis, equis, commeatu spoliatas, primatibus fere omnibus vel certe maiore ac potiore parte, X5 et rege quoque carentes principibus Christianis inter se dissidentibus facillimum ci erit in potestatem redigere, unacum Transilvania, omnium totius Europae provinciarum, si soli tantum foecunditas et opulentia inspicitur, opulentissima provincia. Is rerum nostrarum est nunc status. Deus meliora ferat, quod vix sperare possum, praesertim principibus dissidentibus, quae sint potissima causa ruinae nostrae. 90 [9.] Ex praelatis perierunt: dominus Strigoniensis,16 dominus Quinqueecclesiensis, Colocensis, Varadiensis, de hoc tamen videtur aliquid spei vel dubitationis superesse, dominus Iauriensis, dominus Bosnensis. Ex saecularibus: dominus Scepusiensis, frater videlicet vaywodae, dominus Dragffy, dominus Corlaczky, dominus Trcpka, dominus Gabriel Perynny, domini Hampo filius, 95 dominus Thomas Zeechy, dominus Franciscus Orzaagh, dominus Tarchay, Fekethe Mihal, loannes Paxy, Podmanyczky et infiniti mediae sortis homines; Bohemi etiam nonnulli, inter quos Stephanus Slyk et Rotennbergh, ex capitaneis peditum non rediit nisi Anibal filius, vel consanguineus verius regis Cipri, qui ducebat pontificis pedites. [10.] Haec libuit ad Vestram Illustrem et Magnificam Dominationem particularius loo scribere, ut sciat rem totam maiestati regiae domini nostri gratiosissimi et amicis suis, quibus placuerit, referre. Si quaerit Vestra Illustris et Magnifica Dominatio, quid regem cum parva manu contra hostem potentissimum duxerit, primum furor et clamor ac 67 prae con exi ex: pro 16 László Szálkái, Archbishop of Esztergom. 153