Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)
1526
mirabilis instantia nobilitatis, praesertim militarium hominum pugnam, pugnam, pugnam poscentium multis bonis id dissuadentibus, Broderico Vestrae Magnificentiae 105 imprimis, omnium fere invidia, secundum fuit spes victoriae, quae a domino Colo- censi et ab aliis, qui hostis vires noverant, proponebatur. Mirata fuit. Illustris et Magnifica Dominatio Vestra, quomodo ruebamus in apertam mortem. Fuerunt, qui dicerent nomine publico totius exercitus sese, nisi rex confligeret, levaturum quempiam, quem sequerentur, qui hosti obviam secum iret. Missi sunt etiam ex castris Colocianis ad nos, no qui in regiis eramus, qui optimates omnes admonerent, ne proelium dissuaderent, et ut regem in pugnam omnino educerent, ni hoc factum fuisset sese hoste relicto contra nos venturos. Est tamen, quod parcat huiusmodi hominibus: sperabant certam victoriam. Nam ab omnibus transfugis exploratoribusque affirmatur exercitum caesaris, etsi magnus esset, esse imbellem, inermem, facile profligabilem, quod ego non omnino iis credebam. Rex in proelio praestitit magnanimi certe principis officium. Erant ordinati primarii viri, sicut nuper scripsi ad Vestras Dominationes, qui curam regis haberent in omnem eventum, qui nunc vario modo se excusant. Deum credo ob peccata nostra ita voluisse, ut non regni solum maiore parte et meliore, sed et rege omnium optimo eodem tempore privaremur. Miraretur Vestra Illustris et Magnifica Dominatio, si vidisset, 120 quomodo in illo probissimo iuvene elucescere coeperat vera regia maiestas et virtus, sed Deus ita voluit. [11.] Ego certe, cuius rei habeo testem non curiam solum regiam, sed universum exercitum neque die, neque nocte destiti ea agere, quae ab homine meae sortis et aliquanto etiam supra meam sortem poterant praestari. Vestram Illustrem et Magnificam 125 Dominationem cupio optime valere, et haec cupio referri maiestati regiae. Haec sunt omnia verissima, ita re vera res se habet. Dominatio Illustris et Magnifica quando ad me scribit, non utatur ad [...]17 cifris, omnia in campo Mohacense perierunt. Nihil mihi relictum est praeter vitam, quam satis misere sustento. Quae Budae reliqueram, eaque sunt intercepta magna ex parte, beneficia, id est episcopatum, praeposituram insignem, no cantoriatum insigniorem, officium, ad quod vos me evexeratis, omnium maximum, servitorum magnam partem, et ex his quidem cariores, usque ad mulum nostrum, equos, arma, currus, vestes, pecunias, argentum, totum, quod habui, haec omnia eodem tempore Deo ita volente amisi. Sit tamen nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. 17 Placeholder for a word in the copy. Probably the copier did not understand the symbol that stood here and omitted it. 154