Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1526

desperatum timidumque appellant. Utinam mea desperatio esset sine causa. Non mihi certe timeo, sed regi et regno, et maxime regi, cui non video, quod adhuc aliqua immi- 20 neant a suis pericula. Neque possum mihi persuadere nostros ea, quae faciunt regem his periculis obiectando, facere consulto in regis perniciem, sed quod ita eum progredi, et haec, quae agit, agere melius existimant. Ego, in quantam partem accipiantur mea consilia, non desinam ea loqui etiam cum capitis periculo, quae mihi ad securitatem regis pertinere videbuntur. Hodie etiam, et item heri habui mirabiles contentiones. 25 [2.] Maiestatem Vestram de omnibus faciam certiorem, et scribam veritatem. Maie­stas Vestra non turbetur, sit forti et constanti animo. Deus innocentiam et bonitatem regis non deseret. De Colocensi6 exspecto responsum, vix est aliud remedium. De hoc autem scripsi heri ad dominum Thurzonem.7 De gentibus domini Thurzonis Sybryk habuit responsum in consilio. Ego nuntiavi domino Thurzoni per eundem. Faciat me .to Maiestas Vestra certiorem, quid velit fieri de gentibus domini Vesprimiensis,8 quas tamen iam non videtur satis conveniens hinc remittere. Bonum erit loqui de hoc cum domino Vesprimiensi. [3.] Maiestati Vestrae quidnam sit faciendum, de hoc quoque locuta est maiestas regia me praesente cum domino Strigoniensi.9 Non videtur ullo modo Vestrae Maie- 35 stati locus adhuc mutandus. Motus Vestrae Maiestatis timemus, ne multos verteret in fugam. Maiestas regia statim, postquam aliquid tale contigerit, quod Deus avertat, dicit se Vestram Maiestatem facturam dies et noctes certiorem de eo, quid Vestrae Maiestati sit faciendum. Me et servitutem meam humillimam in gratiam eiusdem supplex com­mendo. Quae felicissime valeat. 40 Ex Sancto Georgio prope Tholnam VI. Augusti 1526. Vestrae Sacratissimae Maiestatis humillimus servulus et capelianus Stephanus Brodericus cancellarius. On the outer side: Sacrae Reginali Maiestati, Dominae mihi semper gratiosissimae 36 post contigerit: dicit del. 6 Archbishop of Kalocsa Pál Tömöri. 7 This letter to Elek Tliurzó is unknown. Thurzó stayed in Buda with the Queen. * Tamás Szalaházy, Bishop of Veszprém, also stayed in Buda with the Queen. 9 Archbishop of Esztergom László Szálkái. 142

Next

/
Thumbnails
Contents