Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1526

20 25 .10 35 40 45 cionim ipsius, quae ascendunt usque ad quingentos ducatos et amplius. Ipse non optat, nisi ducentos, vel etiam tanto minus, quantum Sanctitati Vestrae videbitur, vel in officiis vel in beneficiis.4 [3.] Scio ego hanc petitionem meam paulo fortasse aliquibus inverecundiorem visum iri, quasi, qui post tot et tantos Vestrae Sanctitatis in me favores, quos nunquam merui, talia etiam expetam, quae Vestrae Sanctitatis servitoribus essent potius permittenda. Non nego equidem, id ita esse, sed Vestrae Sanctitatis benignitas patietur, si credit me, prout supplico humillime, credere dignetur, episcopatum illum non magni alioquin momenti et in loco periculoso situm non voluntate, sed ob hunc magistratum, quem gero, suscepisse, magistratum autem hunc non causa mea, sed spe boni publici difficil­limis temporibus subiisse, me in his, quae suscepi, ab eo rebus omnibus adiuvari, qui causas publicas totius Christianae reipublicae et maxime horum finium, qui reliquam Christianitatem tuetur, tueri etiam ex professo debet. Vestra Sanctitas et hoc, quod nunc ab ea pro isto amico meo peto, et, si quid imposterum in me conferre voluerit, in quo ego tamen non ero importunus, nihil supplico, conferat in me, unquam causa mea pri­vata, sed causa publica illo uno excepto, quod a Vestra Sanctitate, dum conclave, in quo nutu Dei et fortuna reipublicae Christianae in pontificem electa est, ingrederetur, et quod rursus a Sanctitate Vestra iam pontifice5 petivi, excepto, quod cuiusmodi sit, credo, bene recordatur. Sed ad rem. Supplico Vestrae Sanctitati, dignetur in hac non magna re preces parvuli servitoris benigne exaudire. In cuius gratiam servitutem meam humiliter commendo. Budae, XXVI. Martii anno Domini MDXXVI. [4.] Iste amicus meus, pro quo supplico, appellatur Ioannes Bonzagnus Regiensis iuris utriusque doctor. Vestrae Beatitudinis humillimus servulus Stephanus Brodericus cancellarius 43 Iste [...] doctor, manu Broderici. 4 See more on this in Baron Burgio's report on 27 March 1526. Mag)’amrszági pápai követek jelenlé­sei... 351. 5 The conclave assembled on I October 1523. Clement VII was elected on 19 November. See letters by Brodarics on 11 September and 22 October 1523. 139

Next

/
Thumbnails
Contents