Kasza Péter (szerk.): Stephanus Brodericus - Epistulae (Bibliotheca Scriptorum Medii Recentisque Aevorum, Series Nova XIV., Argumentum Kiadó - Magyar Országos Levéltár, Budapest, 2012)

1526

15 20 25 30 35 40 45 50 apud principes favoris, nisi velimus frustra cadere omnia consilia et conatus, tam pro cancellario creando, quam pro aliis rebus in melius mutandis honestissime susceptos. [2.] Iam autem ex toto numero hominum, quos hic habemus, nemo est, qui magis idoneus esse possit, quam dominus Colocensis. Cum quo licet de hoc saepe et a domino barone et a me, et credo ab Abstemio3 nostro sit tractatum, non hoc quidem audire vult, et professionem suam huiusmodi officio contrariam,4 et multa alia allegans, neque spes ulla est eum ad hoc induci ullo modo posse, nisi fortasse Vestrae Sanctitatis auc­toritate et impulsu, atque adeo coactione moveatur. Dignetur igitur Sanctitas Vestra, per salutem huius regni et totius Christianitatis, eandem humillime obtestor, omnibus qui­bus fieri potest rationibus hominem non solum hortari, sed etiam cogere ad hoc sanctis­simum onus pro salute publica subeundum. Non omnino desperamus, si Vestra Sancti­tas omnes et auctoritatis et sapientiae suae vires adhibuerit, eundem expugnari posse. Sed facienda sunt, Beatissime Pater, et praestanda omnia, quaecunque a Vestra Sancti­tate praestari possunt. Hoc unum credo ego restare ad res huius regni labentes in eum, in quem nunc fieri potest, statum restituendas, frustra certe cancellarium fecerimus, nisi thesaurarius accedat. Qua de re non dubito baronem etiam ad Vestram Sanctitatem in hanc sententiam scripsisse.5 [3.] Sed illud quoque, quoniam de barone mentio facta est, admonitam esse velim Sanctitatem Vestram, baronem, quantumcunque reditum quaerat, nullo pacto ei con­cedendum. Miraretur Sanctitas Vestra, si videret, quo pacto baro hic in omnium amorem et benevolentiam penetraverit, qualem sibi apud omnes auctoritatem concili­averit. Illi ipsi, in quorum facta aperte quotidie invehitur, hominem non solum reve­rentur, sed etiam (quod quasi impossibile est) diligunt. [4.] Si Sanctitas Vestra hoc regnum conservare vult, prout certe vult, duo haec omnino praestet, quod utrumque in eius potestate esse videtur, thesaurarium Colo- censem et baronem hic praesentem, alioquin neque cancellarius aliquid servire poterit, neque quicquam boni hinc Vestra Sanctitas exspectet. Scio ego me in his scribendis duos mihi amicissimos plurimum offendere. Nam et ille, novi, quantopere thesaurarius esse recusat, et hic quanto desiderio domum, liberos, uxorem, amicos et propinquos, atque etiam Vestram Sanctitatem suspiret. Sed valeat potius amicitia illorum, quam ista tanta huius regni et reipublicae Christianae recte constituendae occasio praetermit­tatur. Ego, quantum maxime possum, supplico Vestrae Sanctitati, dignetur haec, quae nunc scribo, diligenter considerare. Quod ad me pertinet, licet satis tenui valetudine sim ad onus tantum ferendum ac parum etiam idoneus, tamen neque valetudini, neque rei ulli in mundo, neque vitae sum parsurus, dummodo pro desiderio Vestrae Sanctita­tis aliquid servire possim, ad quod certum est me his duobus adminiculis ita indigere, ut sine his nullo pacto esse possim. Me et servitutem meam in gratiam Vestrae Sancti­tatis humillime commendo. Quae ignoscat, rogo, litterarum prolixitati. Vestram Sanc­titatem Deus Optimus Maximus felicem atque incolumem conservet. 3 Constable of Buda János Bornemisza. 4 Pál Tömöri was a Franciscan monk. 5 See Baron Burgio’s report on 17 March 1526. Magyarországi pápai követek jelenlései... 338-343. 136

Next

/
Thumbnails
Contents