Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

deiicient, quod in commodum ipse pluris facérét, quam exigua haec subsidia. Necessarium itaque foret, ut Suattas effectuationem negotii huius non tantum domino Paulo Palffy, sed toti camerae Hungaricae demandaret, quam conductionem ipse ex variis ratio­nibus valde necessariam existimaret. (N. 319.) Seribit porro primarium vezirium in Porta Silictar bassam vocatum exauthoratum esse et in Temesvár missum, omnibus suis rebus spoliatum. Modernum imperatorem Turcarum et summum vezirium, qui priori quoque imperatori gratissimus extitit, omnia officia immutasse. Intelligere se etiam bassam Bos­nensem cum tribus aut quatuor millibus hominum Constanti­nopolini esse accersitum, cum spe conferendi sibi officii beglerbegi Sophiensis, quo cum advenisset, ipsi praeter expectationem illico mandátum ut in Asiam traiciat, quod alii pro malo indicio inter­pretarentur. Interea imperatorem modernum Turcarum hominem piane rudem testamentum fratris sui demortui identidem volvere, in quo haberetur, ut cum suis apparatibus iam tum factis ac dispo­sitis bellum Christianitati indicai, cui ipse omnino inhaereret, vezirios vero aliud consulere. Verum uti ex insinuatione domini Stephani Betlen intelligeret, non immerito suspicari posse, ne minae ipsius contra Transylvaniam et principem tendant, quo rumore ipsum principem non modicum etiam angi. Suspicantur enim illi, quod facta cum Persis compositione arma certo contra se laturi sint Turcae. Scribere sibi etiam dominum Kornis et vehe­menter lamentari omnes neminem haberi, in quo spem ponere possint. (N. 320.) Primarium servitorem principis Transylvaniae Bogadium ex Hungária ad ipsum principem properantem prius­quam proficeretur, apud ipsum dominum palatinum fuisse, sci­scitando quidnam principi nunciare vellet. Cui nunciasset : prin­cipem, inquit, valde contemnere nos, quod a tempore adepti principatus sui, ne unicam quidem solennem legationem huc instituisset. Nunciasse se praeterea inauditum esse ódium ipsius erga catholicos et cur patrem Jázbriny inde ablegare debuerit, non apparere, Transylvaniam enim nullum tale statútum habere, ne Jesuitae in provincia resideant, sed tantum ut ne collegium habeant. Nunciasse se insuper de fluvii Kraszna in alias partes derivatione, ipsumque ne in proposito pergeret, admonuisse. Et

Next

/
Thumbnails
Contents