Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)
Iratok
quod bona sua in Hungária existentia per regnicolas defendi cupiat, ipse autem nullum defensionis auxilium praestet. Reprehendendo alia quoque ipsius acta. Expectare se responsum inde. 1 Qui si ex parte Turcarum sibi metuit, dubium non est, quin sese accomodet, sin minus, manebit idem, qui fuit antea. (N. 321.) Nádasdy Ferenc és nővére egy pörös ügyéről. (N. 322.) Seribit etiam dominus comes Adamus Forgach de 11. praesentis. Tametsi sciret de moderno aff lieto statu regni Suam Mattem per dominum palatinum identidem informali, neque tamen se quoque intermittere posse ea, quae in damnum Suae Mattis vergi videret, quin perseriberet. Confiniarios antemontanos cum summa tristitia ac animi maerore lamentari, quod cum omnes restantias suas praeteritorum annorum remittere coacti fuerint, solutionis tamen ipsorum nullám mentionem fieri. De quo requisivissent iam proxime dominum Stephanum Palffi generalem. Et licet quidem his incommodis confiniarii iam ante asueti, forte etiam ulteriorem moram tollerare et perferre possent. Quia tamen benignae Suaettis assecuratoriae, vix non iuramento firmatae prae manibus haberentur, quod si restantias ultro remiserint, singulis annis ad sex menses ipsis solventur, induci non poterunt, -ut eas tam facile, ne bona quidem verba dando, violari permittant. Interea autem excursiones quoque ad mortem usque prohiberi, ex altera vero parte quanta Turca dietim moliatur. esse in comperto, eos 10. praesentis mensis sub castello ipsorum Komjati fuisse. Homines esse in tantum consternatos ac exacerbatos, ut credi par sit, eos vel levi aliquo contrario eventu, eo, quo quis velit, flectere non fore difficile. Et appetente iam hieme propter insolutum statum confiniariorum videre erit civitates montanas per Turcas, tum etiam ipsa confinia acrius infestari. Quae incommoda existimaret per cameram, si vellet, remediari posse et nisi faciat, nullum bonum rei eventum inde expectari. (N. 323.) Deinde scribit se praedicantes ex bonis Galgocz eiecisse, ipsorumque tempia, sive ut vocat synagogas derui fecisse, ad quod ipsimet praedicantes talem ansam sibi praebuissent, ut tempore comitiorum se iis facile tueri ac defendere posse speraret, catholicos vero sacerdotes in locum ipsorum introduxisse. In tan-