Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

interruptus fuisset, non hab eri media, quibus solutio ipsis praestari possit. Quod quidem se aliter haberet, nam licet non ubique, in multis tamen locis fuit exacta, in aliis vero locis promissio facta. Deinde duos iam elapsos esse annos, quibus ibi non fuit solutum, sub quo quidem temporis spatio haud dubie debuit aliquid pro­ventuum colligi et comportari etiam extra annum hunc, quo media tricesima ubique exacta non est, nisi forte cum media tri­cesima etiam ibi taliter dispositum fuerit, qualiter cum ea, quae prae manibus Lucae Ekker habebatur. Videre tamen se nefas esse sibi quicquam ad hoc vel etiam loqui. Neque se illud intelligere, quod cum Suattas cameram in regno habeat et sint satis multi consiliariorum, attamen unum esse qui omnia satis imperite dirigat, cui licet ad hoc vires suppeterent, satis tamen sibi ducere, si alios calumniari et odio prosequi valeat. (N. 318.) Quoad conductionem porro 500 equitum, sit sane et habeatur mutua intelligentia cum domino a Questenbergh, prout tamen iam antea perscripsisset, si nomen et titulus domini a Questenberg in hac conductione versetur, ne unicum quidem militem reperiri, qui nomen dare velit, existimabunt enim se in partes superiores Imperii educi. Scripsisse se nihilominus illi. Qui rescribit contulisse se in isto negotio cum domino Paulo Palffi, qui constanter asseverai non esse media, quibus conductio haec effectuari valeret, imo eam nec etiam esse necessariam, ac si ipse lecto affixus necessitates regni magis perspectas haberet, quam alius, qui eas oculis cernerei. Et sic benigna Suaettis resolutio hac in parte maneret sine fructu. Maxime vero quia per alios etiam hoc praetenderetur, aquas iam paulatim congellari neque fore periculum eruptionis Turcarum. Cum ipse eo tempore vel maxime timendum censeat, quando Turca per glacies libere vagari possit. Existimare porro nonnullos Turcam habituram esse rationem etiam ablega­tionis internuntii ad Portam expediti, quod equidem se facile credere, medio autem tempore, donec haec ablegatio perficiatur, quicquid Turca facturus et detrimenti illaturus est cum aliis suis excessibus, omnia in fumum abibunt et potius animum addent ad maleagendum, quam ipsos coerceant. Praeterea subsidia quo­que comitatuum iam iam dissolvi, imo nonnisi sui ex Forchten­stain, ubi hactenus se continuit, adventum praestolari. Unde nisi regnicolae Suaettis auxilium ac defensionem viderint, animos piane

Next

/
Thumbnails
Contents