Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)
Iratok
commissionem dni Palffi solvi. Unde propriis sumptibus se Cassoviae persistere non potuisse, sed coactum in sua bona, quae exigua haberet, se recipére. (N. 303.) Exactionem et continuationem mediae tricesimae urgere apud comitatus esse quidem conveniens, verum requiri etiam, ut ea in bonum et emolumentum confiniorum impendatur, nam ex hoc quoque magnani emersuram confusionem asseverai. Rogat Suaetti humillime repraesentari, dignetur clementem dispositionem superinde facere, ut hac media tricesima diligenter erogetur in confiniarios. (N .304.) Porro conductionem quingentorum equitum vereri se ne cum scandalo totius regni evanescat ; comitatus autem continua intertentione equitum taedio affici et sensim molestos dilabi, interea autem Turcam omnia impune agere, eoque jam penetrasse, ut ultra loca mineralia comitatum Zoliensem sibi subjiciat, pro cuius defensione se nunc ibi castellum erexisse et eidem centum pedites comitatus illius imposuisse, quibus tamen absque campestri milite parum effici poterit, maxime ob modernum confiniorum ad ruinam redactorum statum et conditionem. (N. 305.) Ulterius : Quidnam princeps Transylvaniae cum deductione et derivatione a suo naturali cursu et meatu fluvii Kraszna intendat, id intelligi posse ex literis vice capitanei Zatmariensis ad Suam Mattem "datis. Qui sic seribit. Se pro debita fidelitate Suaetti humillime significare debuisse, principem Transylvaniae fluvium Kraszna in alias partes convertere conari, idque iam denuo comitatibus in Partium ditionibus, in mandatis dedisse, qui die 5. Novembris habita congregatione in comitatu Krasznensi dimensioneque fossurae longitudinem orgiarum 3323 principi significarunt, iamque ulteriorem principis dispositionem praestolantur, utrum id opus per connumerationem portarum vei vero alio modo confici et effectuari velit. De quo scribit etiam dnus Stephanus Nyary. Deductionem eiusmodi fluvii fore cum inaestimabili damno castri Echied, tanti patriae fortalitii, nam praeter hoc, quod prata circa eundem fluvium existentia, usque ad Echied inde irrigentur, si hostilis aliqua, quod Deus avertat, invasio in illis partibus ingrueret, facilem viam inventurum esse hostem expugnationis eiusdem arcis. Nam in aestate sicca, fossam fortalitii, per quam nunc fluvius Kraszna praeterlabitur, totaliter exsiccari necesse erit. Quo in negotio opinio dni palatini est, id