Hajnal István: Az 1642. évi meghiúsult országgyűlés időszaka (Budapest, 1930)

Iratok

ipsi permitti non debere, sed per Suam Mattem seribi eundemque moneri opportere, ut ab hac praejudiciosa ac damnosa fluvii alio derivatione supersedeat. Comitiorum celebrationem a regnicolis avide expectari imo eorum dilationem a plerisque aegre ferri, quae etiam non videri consultum ut in longum differantur. (N. 306.) Brandenburgi Katalinnak és férjének pénzügyeiről ír a nádor; a kanc. kivonatban a lapszélen: «Omittendum». (N. 307.) Ulterius seribit dnus Nyári. Praeteritis diebus Turcas Agrienses, conjunctis se cum aliis etiam externis Turcis, versus praesidium Putnok movisse, verum cum inter se convenire ii nequivissent, dissipatos esse, unam tamen ipsorum partém ad Rima progressam, ibique quosdam confiniarios ex Ainachkő inter nebulas deprehensos partim trucidasse, partim vero vivos ab­duxisse. Opinio. Jam antea a Suatte resolutum fuisse, ut ea pecunia, quae in camera Cassoviensi non minus in media, quam integra tricesima habetur, in solutionem confiniariorum distribuatur. Re­stare tantum, ut id ipsum effectui serio mandetur. Quoad medie­tatem tricesimarum, Suam Mattem neque hactenus aliam ullam intentionem habuisse, vei etiam aliam dispositionem fecisse, quam ut ea in bonum confiniorum convertatur. Mandari itaque denuo posse camerae, ut adhibita peculiari diligentia attendat, ne quid ex illa pecunia alio erogetur. De conductione etiam quingentorum equitum Suam Mattem, jam se benigne resolvisse. Restare tantum, ut ea resolutio effectui mandetur. Ut vero comitatus visa Turcarum insolentia saltem usque ad reditum internuncii ex Porta militem alant et inter­teneant, posse per dnum cancellarium cum dno palatino et aliis consiliariis conferri. [Tum etiam ea quae necessaria sunt ad con­ductionem horum 500 militum, cum dicto dno palatino, dno a Questenbergh, Paulo Palffi et camera disponi.] 8 Siquidem fluvii Kraszna intentata aliorsum derivatio mag­num universo regno et praesertim arci Echied allatura sit detri­mentum, merito principi Transylvaniae scribi opportere, ut ab ea, servatis bonae vicinitatis studiis, considerato etiam patriae detrimento, supersedeat. a A közlött szövegben alkalmazott tört zárójelekkel az eredetiben kihúzott részeket jelöljük.

Next

/
Thumbnails
Contents