Avar Anton (szerk.): A Hunyadiak címereslevelei 1447-1489 (Budapest, 2018)
V. Hunyadi János címereslevele, 1453
a_hunyadiak_cimereslevelei_1447_1489_0115_bent.indd 46 2019.01.16. 10:25:49 integrum coloris rubei in campo albo sursum erectum sparsisque post sese pedibus et ore aperto pugnanti ac frementi et animoso similem, atque in altero anteriorum pedum veluti manu quadam auream coronam tenentem vel quasi o�erentem. Itaque utraque arma ipsa cum suis supra distinctis coloribus per crucem transversam dupplicata in uno eodemque clipeo collocentur et deferantur, ipsi autem clipeo superponatur galea aurea coronata cum suis solitis ornamentis hinc inde di�usis, pro crista vero inseratur forma ale similiter auree desuper prominentis. Que profecto armorum additamenta, ne ab re per nos facta aut sine virtuoso rerum typo prestita videantur, signi�cacionem eorum et causam exprimere non negleximus. Quod enim forma leonis rubri in campo albo in statu et modo supra expresso addita conspicitur, signi�cat antefatum comitem Iohannem superioribus nostre absencie temporibus, quibus videlicet post sedatum huius regni nostri disturbium ipse comes Iohannes o�cium gubernacionis generalis cum suo honore et onere sustulit nostro nomine et supportavit, ea omnia, que pro defensione regni nostri et nostro iure tuendo opportuna fuere, in sincera �de et solicitudine, que sinceritas per colorem album designatur, egit, exercuit et operatus est. In quibus quoniam virtuosa bella plurima suo et suorum sanguine respersa magno animo et leonina (uti dicere solent) audacia plerumque confecit, pugnanti leoni et cruento non indigne assimilatus est. Quod autem additum est leonem ipsum altero suorum anteriorum pedum coronam auream tenere et o�erre, aperte designat, quod comes Iohannes supradictus corone nostre iura et possessionem eorundem suis laboribus suisque sudoribus ab impugnancium manibus erepta et �deliter conservata devota promtitudine maiestati nostre obtulit ac restituit suaque precipua assistencia nos ad eorum regimen feliciter introduxit. Hec igitur arma seu nobilitatis insignia, que superius expressimus et que in principio seu capite presencium litterarum nostrarum suis apropriatis coloribus �gurata sunt et distincta, utpote virtutibus eximiis, operibus magni�cis et illustribus meritis prefati comitis Iohannis apta – uti prediximus – et congrua eidem comiti Iohanni et per eum suis heredibus et posteritatibus universis utriusque sexus animo deliberato et ex certa nostra sciencia prelatorum eciam et baronum nostrorum ad id accedente consilio ad usum et decorem nove sue dignitatis supratacte dedimus, donavimus et contulimus atque ex mera plenitudine nostre specialis gracie presentibus elargimur, ut ipse ac235 sui heredes et posteritates universe pretacta arma seu nobilitatis ac dignitatis insignia more aliorum comitum perpetuorum armis utencium ubique in preliis, hastiludiis, duellis, torneamentis et bellis ac aliis omnibus exerciciis militaribus et nobilibus nec non sigillis, anulis, velis, cortinis et vexillis et generaliter in quarumlibet rerum et expedicionum generibus sub mero et pleno comitis perpetui titulo, quali eos ab omnibus et singulis cuiuscumque conditionis, preeminencie, status, gradus vel dignitatis homines existant, insignitos dici, nominari et teneri volumus ac eciam reputari, gestare et ferre nec non omnibus graciis, honoribus et libertatibus, quibus ceteri comites perpetui armis utentes quomodolibet de iure vel consuetudine freti sunt, gaudere atque frui valeant. Tantoque ampliori studio ad honorem et obsequia nostre regalis dignitatis eorum in antea solidetur intencio, quanto sese largiori favore regio decoratos conspiciunt et munere graciarum. In quorum omnium memoriam �rmitatemque perpetuam presentes litteras nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungarie utimur, in pendenti communitas eidem duximus concedendas. Datum Posonii, feria quinta proxima ante festum Puri�cacionis beate Marie gloriose anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo tercio, regni autem nostri Hungarie anno tredecimo. Commissio propria domini regis. Ex consilio et deliberacione prelatorum et baronum etc. Iohannes episcopus Waradiensis, cancellarius A recto felső szélén: N.R.A. Fasc. 1524. No. 11. A versón: Wie konig Ladisslaůs merhet und zieret das wappen Johanns von Hwnyad im 1453ten ; N.R.A. Fasc. 1524. No. 11. * * * 235 Az „ac” kötősz ó a sor felett, utólag van beszúrva. 46