C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)

Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)

Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga 231 Kyrie non interfuerit, indutus superpellicio et capucio, talis illa vice careat 1 portionem ipsius votive. Omni anno eligantur , qui audiant querulantes rusticos 5 Item quia sepe contingit, quod querulantes veniant ad capitulum, nunc rustici de villis, nunc vero pro tributo aut alio quocunque negotio, et pro talibus audiendis capitulum tam cito non valet convenire et providere, et si negligantur exaudiri, clamor fit a talibus querulantibus, ne igitur tales negligantur exaudiri, statutum est et conclusum, ut omni anno duo ex do- 10 minis de capitulo eligantur, qui in eo casu, quo capitulum tam cito conve­nire non posset, omnes querulantes audiant et si tale fuerit negotium, quod ipsi sine scitu capituli diffinire poterint, diffiniant et talibus querulantibus relationem (fol. 37r [pag. 79.]) faciant talem, super qua contenti fiant. Et tales domini electi quicquid diffinierint, firmum habeatur. Si autem tale fuerit 15 negotium, super quo capitulum consulendum erit, in capitulum negotium deducatur, et tandem capitulum discusso negotio diffiniat, prout videbitur. Pena dominorum de capitulo venantium in vineis 20 Item quia contingit, ut aliqui ex dominis de capitulo iuniores maxime, de­lectantes tenere canes venaticos et leporarios et cum illis interdum venatio­nem facere et cum venantur, inferunt dampna in vineis cum illis, maxime cum vites incipiunt emittere teneres palmites et usque ad vindemium, et cum inhibentur, obaudiunt. Et sepe contra tales clamor fit a civibus civitatis 25 et communiter ab omnibus cultoribus vinearum. Ut autem tales ab illatio­ne dampnorum metu pene saltem desistant, ordinatum est et conclusum, ut tales, si qui fuerint ex ipsis dominis, quacunque prefulgeant dignitate, si moniti non cessaverint a venatione, maxime in promontoriis, ubi verisi­militer dampna inferre possent in ipsis vineis, penam infradeclarandam 30 incurrant, quod videlicet illo vindemio careant et priventur portione vini sibi debente ad Sanctum Iohannem et Sanctam Annam,1278 et insuper cum dampnificatis concordare teneantur de illato dampno; et si nec metu is­tius pene desisterint, extunc domini talem tanquam contumacem et statuti transgressorem pena tandem arbitraria punire debeant. 35 1278 Esztergom-Kovácsi Szent János evangélista-egyháza és Esztergom-Szentanna város előtti tizedszedőhely (Registrum Strig. 33.).

Next

/
Thumbnails
Contents