C. Tóth Norbert: Az esztergomi székeskáptalan a 15. században III. rész. Az ún. 1397. évi esztergomi székeskáptalani egyházlátogatási jegyzőkönyv - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 13. (Budapest, 2021)

Az egyházlátogatási jegyzőkönyvet tartalmazó kötet anyaga(esküminták, vizitáció, rendelkezések, határozatok, oklevelek)

232 IV Az esztergomi székeskáptalan „úgynevezett 1397. évi egyházlátogatási... 1 5 10 15 20 25 30 35 Senior canonicus non existens in sacris iuniorem SACERDOTEM NON PRECEDAT Item quia quidam canonici non existentes in sacris, pretendentes se esse seniores, canonicis presbiteris, qui post eos sunt recepti, non deferentes stando in choro et incedendo in processione, et alias ubique precedere eos volunt, non advertentes dispositionem iuris, qua cavetur sacerdotes quos­cunque ordine inferiores debere precedere. Ut igitur ipsis sacerdotibus in honore et reverentia deferatur, statutum est et ordinatum, ut nullus cano­nicus, qui non est in sacris, etiam si sit initiatus, hoc est subdiaconus vel diaconus, quantumcunque senior, precedere possit canonicum sacerdotem quantumcunque iuniorem, neque in stallo stando, neque in processione in­cedendo, immo in penam talium maxime nolentium seu non curantium se in sacris ordinare facere. Diffinitum est, ut talem sacerdotem canonicum nedum (fol. 37v [pag. 80.]) interim quousque non fuerit ordinatus, non valeat precedere, verum neque post suam ordinationem valeat unquam precede­re, sed semper talium sacerdotum canonicorum iunior existat. Salarium dicatorum decimas et proventus capituli dicantium Item quia sepe contingit fieri contentio per dicatores decimarum et pro­ventuum capitularium, quos ipsum capitulum de eorum medio eligit et deputat, quantum debeant habere pro salario suo, igitur ut talis contentio sedatur, statutum est et ordinatum, quod ipsi dicatores per capitulum constituendi de omnibus proventibus decimationum per ipsos administra­torum a manibus divisoris habeant secundam portionem, hoc est in Nagh Bars1279 pro secunda portione de singulis florenis Ic habent florenos WA, et de singulis denariis centum denarios IPA. Item in Kys Nitra et Kis Honth1280 de singulis florenis centum habent pro secunda portione florenos II, de sin­gulis denariis Ic habent denarios II. Et sic de numero minori computandum erit. Expensas autem ipsi dicatores sive decimatores faciant, deminutis vi­delicet de peccuniis apum, agnellorum necnon denegatis, si que reperien­­tur et similibus, siquid ex hiis minutis remanserit, solvant exinde famulis pro eorum servitiis. Casu autem quo huiusmodi minuta non sufficerent pro ipsis expensis aut solutione famulorum, extunc fiat supplementum, tam pro expensis, quam solutione famulorum de capituli decima. Sed caveant inquantum possunt, ut non minuant capitularem summam decimarum, sed integre reportent ad capitulum, in quo oneramus eorum conscientias. 1279 Nagybarsi tizedkés. 1280 Kisnyitrai és kishonti tizedkések.

Next

/
Thumbnails
Contents