C. Tóth Norbert: Az esztergomi székes- és társaskáptalanok archontológiája 1100–1543 - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 9. (Budapest, 2019)
Függelék
288 AZ ESZTERGOMI SZÉKESKÁPTALAN persone benemerite nostris ordinaria et iuris patronatus auctoritatibus, quibus fungimur, duximus conferendas ac de eisdem providendas tenoreque presentium conferimus et providemus, curam et administrationem eorundem in spritualibus et temporalibus tibi plenarie committentes atque honorabilem magistrum Iohannem Gozthon, custodem et canonicum dicte ecclesie nostre Strigoniensis, procuratorem tuum legittimum tuo nomine et per te ad hoc sufficiens mandatum habentem coram nobis personaliter constitutum et genu flexum per birreti nostri capiti suo impositionem investientes de eisdem, recepto tamen primitus ab eodem magistro Iohanne Gozthon procuratore iuramento per ipsum in manibus nostris ad Sancta Dei ewangelia in animam tuam tanquam sui principalis corporaliter prestito, quod nobis et successoribus nostris archiepiscopis canonice [intr]antibus ac nostris et eorum vicariis pro tempore constitutis fidelis et obediens eius bonaque et iura ac res predicte ecclesie non alienas nec distrahes, sed si que forent alienata, recuperabis ac ad ius et proprietatem eiusdem restitues tuo posse quodque constitutiones et laudabiles consuetudines dicte ecclesie nostre Strigoniensis observabis. Quocirca venerabilibus fratribus nostris, capitulo dicte ecclesie nostre Strigoniensis in virtute salutaris obedientie firmiter precipientes committimus et mandamus, ut ipsi te vel dictum procuratorem tuum legittimum tuo nomine in corporalem, realem et actualem pacificamque possessionem dictorum archidiaconatus canonicatusque et prebende iuriumque et pertinentiarum eorundem admittere atque in socium et concanonicum ipsorum recipere atque amoto exinde quolibet illicito detentore, stallo tibi in choro voceque et loco in capitulo cum omni plenitudine iuris canonici assignatis de universis quoque fructibus, redditibus et proventibus iamdictorum archidiaconatus, canonicatus et prebende, prout et in quantum ad ipsos pertinet, tibi vel pretacto tuo procuratori locis et temporibus semper debitis et consuetis integre respondere debeant et teneantur, in quorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras nostras fieri sigillique nostri impressione fecimus consignari. Datum in arce nostra Strigoniensi, ultima die mensis Octobris, anno Domini millesimo quingentesimo primo. 1 Más kézzel. 9 1502. október 7. Buda Bakóc Tamás bíboros, esztergomi érsek és örökös ispán, prímás, apostoli született követ, királyi fő- és titkoskancellár unokaöccsének, a Ferrarában tanuló Szatmári (Erdödi / Bakóc) Jánosnak adja a Kétházi Pál halálával megüresedett esztergomi nagyprépostságot és a Szűz Mária-oltár igazgatóságát. Papíron, kiemelt kezdő nagy N betűvel, a szöveg alatt gyűrűspecsét nyomával. Erdődy It. D 10203.