C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
13 (1425. január 20.) 307 1 non cessabant diffamare et quod domino regi accusabat canonicos etc., prout stat in capitulo primo. Item probabit illud, quod in fine tertii capituli ponit, scilicet quod custos, qui et alii antiquiores canonici recusaverunt, noluerunt sibi 5 astare, dum celebrare voluit. Item probabit illud, quod ponit contra dominos magistrum Georgium et magistrum Iacobum et alias singulares personas.2 Item deducat illud, quod habet super insidiis sibi, ut dicit, machinatis. Item probet illud, quod dominus Nicolaus dixisse asserit ad intentum 10 suum. Item deducat, quomodo scit ea, que ponit, quod propter hec, quod compellit dominos intrare. Item de eo vero, quod ponit ultimo, spectant ad nostram reformationem. Sensus autem premissorum perfectus, ad que se articuli 15 premissi seu capitula refferunt, apud acta plenarie conscripta ^xistunt. Quibus visis apparere clare poterit, quomodo et qualiter et que ipse prepositus probare habuit et debuit. Hiis Posonii sic peractis et die XV Decembris in causa premissa et causis omnibus ibidem conclusis statuimus terminum XV diem festi 20 epiphaniarum Domini proxime venturum sine crastinatione Strigonii ad videndum ferri sententiam et dicta die XV conparente procuratore capituli dicto magistro Georgio canonico ecclesie Posoniensis petente in premissis ferri sententiam non obstante contumacia prepositi, quam presentia Dei suppleat. 25 Visis omnibus et singulis premissis ac aliis omnibus et singulis coram nobis deductis, que partes ipse per se vel per procuratores dicere et allegare voluerunt verbo, in scriptis, semel et pluries visaque conclusione super premissis et super hiis habita plena et matura deliberatione unacum domino nostro archiepiscopo et aliis dominis 30 de capitulo attendentes, quod actore non probante reus absolvit, licet etiam pro parte capituli contrarium premissorum, ut in plurimum sit ostensum et probatum, ideo Christi et Beate Virginis Marie matris eius, Beati Adalberti et Sancti Martini confessoris nominibus invocatis per hanc nostram sententiam diffinitivam, quam ferimus, in hiis scriptis 35 dicimus, sententiamus et declaramus dictum capitulum et dominos canonicos ab impetitione eiusdem domini prepositi fore absolvendi et absolvimus in hiis scriptis. In quorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras nostras cum impressione sigillorum nostrorum unacum subscriptione notarii publici infrascripti munimine 40 roboratas duximus concedendum. 1424. XII. 15. 1425. L 20. Lásd a 7. számú oklevelet!