C. Tóth Norbert-Lakatos Bálint-Mikó Gábor: A pozsonyi prépost és a káptalan viszálya (1421-1425). A szentszéki bíráskodás Magyarországon - a pozsonyi káptalan szervezete és működése a XV. század elején - Subsidia ad historiam medii aevi Hungariae inquirendam 3. (Budapest, 2014)
Oklevéltári rész - Oklevelek
1 5 10 15 20 25 30 35 40 300 12 (1425. január 20.) Repplicatio ad responsionem vicesimisexti articuli, ubi ponit, quod illa sera non fuit rupta de eius voluntate, respondetur etiam remittendo se ad iudicem et iuratos ac totam communitatem ipsius possessionis necnon ad iobagionem, cui huiusmodi violentia et dampna illata sunt etc. 27. Item dominus noster prepositus quendam plebanum communem in possessione predictorum prepositi et capituli in XVI floreni per centum taxavit, insuper predictus dominus prepositus stetit cum eodem plebano tempore sue visitationis per tres dies cum XV equis et sic ibidem plebanus pro expensis dicti domini prepositi solvit octo florenos per centum vel paulo plus etc. Responsio ad XXVIImum articulum: „Dico, quod non fui cum XV equis nec idem plebanus stat tantas expensas super me, prout habetur in articulo, pecunia autem poena concubinatus et quia ad synodum non venit, adhuc non obligatur." Repplicatio ad responsionem vicesimiseptimi articuli, ubi ponit, quod non fuit cum XV equis ibidem etc. Respondetur remittendo se ad plebanum in Chukaria et ad iudicem et iuratos ibidem et ad alios plébános in eodem districtu commorantes etc. 28. Item dictus dominus noster prepositus de anno Domini etc. XXIP per plures vices successive intravit in possessionem Chukaria nichil utilitatis pro eadem possessione ibidem operando ibique in domo villici eiusdem possessionis stetit et sic villicus predictus pro eodem domino nostro preposito XXIIIIor florenos per centum exposuit in gravamen dicti villici et communitatis valde magnum. Ita fuit etc. Responsio ad vicesimum octavum articulum: „dico, quod tempore transitus exercitus ad Boemiam ad petitionem dominorum instantissi- mam transmisi aliquos familiares meos pro defensione illius ville, preter cum visitarem et irem per illam villam, villicus venit mei obviam unacum iuratis ipsius ville et quia exercitus iacebat in ville eiusdem, rogaverunt attentissime, ut ibidem pernoctarem sicque petitionem eorum aquiescendo illic per noctem permanens in crastino summo mane recessi etc." Repplicatio ad responsionem vicesimioctavi articuli, ubi ponit, quod tempore exercitus versus Boemiam etc. Respondetur, bene verum est, quod dictum capitulum eundem dominum prepositum petivit, ut unum familiarem cum uno vel duobus canonicis ad eandem possessionem pro tuitione eiusdem diligeret, non tamen ab eodem capitulo petitus est, ut eandem personaliter visitaret etc. 30. 1422 Item predictum capitulum ponit, quod dictus dominus noster prepositus anno in presenti a domino Ladislao decimatore oppidi Posoniensis tulit IIIC denarios de quartis frugum pertinentibus ad capitulum, tamen prout in litteris privilegialibus eiusdem capituli lucidius videbitur contineri. Ita fuit etc. 1424